{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen033.htm","path":"bib/vul/gen033.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen033.htm","text":"1 Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros: divisitque filios Li\u00e6 et Rachel, ambarumque famularum:\n2 et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio: Liam vero, et filios ejus, in secundo loco: Rachel autem et Joseph novissimos.\n3 Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.\n4 Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum ejus, et osculans flevit.\n5 Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.\n6 Et appropinquantes ancill\u00e6 et filii earum, incurvati sunt.\n7 Accessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.\n8 Dixitque Esau: Qu\u00e6nam sunt ist\u00e6 turm\u00e6 quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo.\n9 At ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.\n10 Dixitque Jacob: Noli ita, obsecro: sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mihi propitius,\n11 et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,\n12 ait: Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.\n13 Dixitque Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves f\u0153tas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.\n14 Pr\u00e6cedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.\n15 Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant vi\u00e6 tu\u00e6. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.\n16 Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.\n17 Et Jacob venit in Socoth: ubi \u00e6dificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.\n18 Transivitque in Salem urbem Sichimorum, qu\u00e6 est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syri\u00e6: et habitavit juxta oppidum.\n19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.\n20 Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Isra\u00ebl.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 33","type":"page"}
