{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen034.htm","path":"bib/vul/gen034.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen034.htm","text":"1 Egressa est autem Dina filia Li\u00e6 ut videret mulieres regionis illius.\n2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hev\u00e6i, princeps terr\u00e6 illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.\n3 Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.\n4 Et pergens ad Hemor patrem suum: Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.\n5\u00a0Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.\n \n6 Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,\n7 ecce filii ejus veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod f\u0153dam rem operatus esset in Isra\u00ebl et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.\n8 Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adh\u00e6sit anima fili\u00e6 vestr\u00e6: date eam illi uxorem:\n9 et jungamus vicissim connubia: filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,\n10 et habitate nobiscum: terra in potestate vestra est: exercete, negotiamini, et possidete eam.\n11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait: Inveniam gratiam coram vobis: et qu\u00e6cumque statueritis, dabo:\n12 augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam hanc uxorem.\n13 Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, s\u00e6vientes ob stuprum sororis:\n14 Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud nos.\n15 Sed in hoc valebimus f\u0153derari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus;\n16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras: et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.\n17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.\n18 Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,\n19 nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.\n20 Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum:\n21 Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, qu\u00e6 spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.\n22 Unum est quo differtur tantum bonum: si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.\n23 Et substantia eorum, et pecora, et cuncta qu\u00e6 possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.\n24\u00a0Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.\n \n25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Din\u00e6, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis,\n26 Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.\n27 Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob: et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.\n28 Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes qu\u00e6 in domibus et in agris erant,\n29 parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.\n30 Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chanan\u00e6is, et Pherez\u00e6is habitatoribus terr\u00e6 hujus: nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.\n31 Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 34","type":"page"}
