{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen036.htm","path":"bib/vul/gen036.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen036.htm","text":"1 H\u00e6 sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.\n2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Heth\u00e6i, et Oolibama filiam An\u00e6 fili\u00e6 Sebeon Hev\u00e6i:\n3 Basemath quoque filiam Isma\u00ebl sororem Nabaioth.\n4 Peperit autem Ada Eliphaz: Basemath genuit Rahuel:\n5 Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.\n6 Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus su\u00e6, et substantiam, et pecora, et cuncta qu\u00e6 habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob.\n7 Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum pr\u00e6 multitudine gregum.\n8 Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.\n9 H\u00e6 autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,\n10 et h\u00e6c nomina filiorum ejus: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.\n11 Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.\n12 Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: qu\u00e6 peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.\n13 Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi filii Basemath uxoris Esau.\n14 Isti quoque erant filii Oolibama fili\u00e6 An\u00e6 fili\u00e6 Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.\n15 Hi duces filiorum Esau: filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,\n16 dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.\n17 Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau.\n18 Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama fili\u00e6 An\u00e6 uxoris Esau.\n19 Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom.\n20 Isti sunt filii Seir Horr\u00e6i, habitatores terr\u00e6: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,\n21 et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horr\u00e6i, filii Seir in terra Edom.\n22 Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.\n23 Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.\n24 Et hi filii Sebeon: Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui:\n25 habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.\n26 Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.\n27 Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan.\n28 Habuit autem filios Disan: Hus et Aram.\n29 Hi duces Horr\u00e6orum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,\n30 dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horr\u00e6orum qui imperaverunt in terra Seir.\n31 Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Isra\u00ebl, fuerunt hi:\n32 Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.\n33 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zar\u00e6 de Bosra.\n34 Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.\n35 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis ejus Avith.\n36 Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.\n37 Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.\n38 Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.\n39 Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau: et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred fili\u00e6 Mezaab.\n40 H\u00e6c ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,\n41 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,\n42 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,\n43 dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idum\u00e6orum.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 36","type":"page"}
