{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen037.htm","path":"bib/vul/gen037.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen037.htm","text":"1 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.\n2 Et h\u00e6 sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Bal\u00e6 et Zelph\u00e6 uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.\n3 Isra\u00ebl autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam.\n4 Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.\n5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: qu\u00e6 causa majoris odii seminarium fuit.\n6 Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi:\n7 putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.\n8 Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tu\u00e6? H\u00e6c ergo causa somniorum atque sermonum, invidi\u00e6 et odii fomitem ministravit.\n9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.\n10 Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram?\n11\u00a0Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.\n \n12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,\n13 dixit ad eum Isra\u00ebl: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente,\n14 Pr\u00e6sto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem:\n15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid qu\u00e6reret.\n16 At ille respondit: Fratres meos qu\u00e6ro: indica mihi ubi pascant greges.\n17 Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.\n18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:\n19 et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit:\n20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.\n21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat:\n22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, qu\u00e6 est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.\n23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita:\n24 miseruntque eum in cisternam veterem, qu\u00e6 non habebat aquam.\n25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Isma\u00eblitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in \u00c6gyptum.\n26 Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius?\n27 melius est ut venundetur Isma\u00eblitis, et manus nostr\u00e6 non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.\n28 Et pr\u00e6tereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Isma\u00eblitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in \u00c6gyptum.\n29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum:\n30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo?\n31 Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine h\u00e6di, quem occiderant, tinxerunt:\n32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non.\n33 Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.\n34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.\n35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,\n36 Madianit\u00e6 vendiderunt Joseph in \u00c6gypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 37","type":"page"}
