{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen038.htm","path":"bib/vul/gen038.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen038.htm","text":"1 Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.\n2 Viditque ibi filiam hominis Chanan\u00e6i, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam.\n3 Qu\u00e6 concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.\n4 Rursumque concepto f\u0153tu, natum filium vocavit Onan.\n5 Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela; quo nato, parere ultra cessavit.\n6 Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.\n7 Fuit quoque Her primogenitus Jud\u00e6 nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est.\n8 Dixit ergo Judas ad Onan filium suum: Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.\n9 Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.\n10 Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.\n11 Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui su\u00e6: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Qu\u00e6 abiit, et habitavit in domo patris sui.\n12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Jud\u00e6: qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.\n13 Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.\n14 Qu\u00e6, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.\n15 Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.\n16 Ingrediensque ad eam, ait: Dimitte me ut co\u00ebam tecum: nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo?\n17 dixit: Mittam tibi h\u00e6dum de gregibus. Rursumque illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.\n18 Ait Judas: Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,\n19 et surgens abiit: depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.\n20 Misit autem Judas h\u00e6dum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri: qui cum non invenisset eam,\n21 interrogavit homines loci illius: Ubi est mulier qu\u00e6 sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco ista meretrix.\n22 Reversus est ad Judam, et dixit ei: Non inveni eam: sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.\n23 Ait Judas: Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi h\u00e6dum quem promiseram: et tu non invenisti eam.\n24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Jud\u00e6, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas: Producite eam ut comburatur.\n25 Qu\u00e6 cum duceretur ad p\u0153nam, misit ad socerum suum, dicens: De viro, cujus h\u00e6c sunt, concepi: cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.\n26 Qui, agnitis muneribus, ait: Justior me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.\n27 Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero: atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens:\n28 Iste egredietur prior.\n29 Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.\n30 Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum: quem appellavit Zara.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 38","type":"page"}
