{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen039.htm","path":"bib/vul/gen039.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen039.htm","text":"1 Igitur Joseph ductus est in \u00c6gyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir \u00e6gyptius, de manu Isma\u00eblitarum, a quibus perductus erat.\n2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui,\n3 qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, qu\u00e6 gerebat, ab eo dirigi in manu illius.\n4 Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo pr\u00e6positus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa qu\u00e6 ei tradita fuerant:\n5 benedixitque Dominus domui \u00c6gyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in \u00e6dibus quam in agris cunctam ejus substantiam:\n6 nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.\n7 Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum.\n8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua:\n9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, pr\u00e6ter te, qu\u00e6 uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum?\n10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum.\n11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret:\n12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.\n13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,\n14 vocavit ad se homines domus su\u00e6, et ait ad eos: En introduxit virum hebr\u00e6um, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem,\n15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.\n16 In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,\n17 et ait: Ingressus est ad me servus hebr\u00e6us quem adduxisti, ut illuderet mihi:\n18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.\n19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde:\n20\u00a0tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.\n \n21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.\n22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat.\n23 Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 39","type":"page"}
