{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen042.htm","path":"bib/vul/gen042.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen042.htm","text":"1 Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in \u00c6gypto, dixit filiis suis: Quare negligitis?\n2 audivi quod triticum venundetur in \u00c6gypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.\n3 Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in \u00c6gypto,\n4 Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali:\n5 ingressi sunt terram \u00c6gypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.\n6 Et Joseph erat princeps in terra \u00c6gypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,\n7 et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.\n8 Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.\n9 Recordatusque somniorum, qu\u00e6 aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terr\u00e6 venistis.\n10 Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.\n11 Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.\n12 Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terr\u00e6 hujus considerare venistis.\n13 At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super.\n14 Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis.\n15 Jam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.\n16 Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur qu\u00e6 dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.\n17 Tradidit ergo illos custodi\u00e6 tribus diebus.\n18 Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite qu\u00e6 dixi, et vivetis: Deum enim timeo.\n19 Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta qu\u00e6 emistis, in domos vestras,\n20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,\n21 et locuti sunt ad invicem: Merito h\u00e6c patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam anim\u00e6 illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio.\n22 E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur.\n23 Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.\n24\u00a0Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos.\n \n25 Tollensque Simeon, et ligans illis pr\u00e6sentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita.\n26 At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.\n27 Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,\n28 dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus?\n29 Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia qu\u00e6 accidissent sibi, dicentes:\n30 Locutus est nobis dominus terr\u00e6 dure, et putavit nos exploratores esse provinci\u00e6.\n31 Cui respondimus: Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias.\n32 Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.\n33 Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,\n34 fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps qu\u00e6 vultis, emendi habeatis licentiam.\n35 His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,\n36 dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me h\u00e6c omnia mala reciderunt.\n37 Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam.\n38 At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 42","type":"page"}
