{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen043.htm","path":"bib/vul/gen043.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen043.htm","text":"1 Interim fames omnem terram vehementer premebat.\n2 Consumptisque cibis quos ex \u00c6gypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos: Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum.\n3 Respondit Judas: Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione jurisjurandi, dicens: Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum.\n4 Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria:\n5 sin autem non vis, non ibimus: vir enim, ut s\u00e6pe diximus, denuntiavit nobis, dicens: Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo.\n6 Dixit eis Isra\u00ebl: In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem.\n7 At illi responderunt: Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret: si haberemus fratrem: et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus: numquid scire poteramus quod dicturus esset: Adducite fratrem vestrum vobiscum?\n8 Judas quoque dixit patri suo: Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere: ne moriamur nos et parvuli nostri.\n9 Ego suscipio puerum: de manu mea require illum: nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.\n10 Si non intercessisset dilatio, jam vice alter venissemus.\n11 Igitur Isra\u00ebl pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis: sumite de optimis terr\u00e6 fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resin\u00e6, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum.\n12 Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum: et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit:\n13 sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum.\n14\u00a0Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero.\n \n15 Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin: descenderuntque in \u00c6gyptum, et steterunt coram Joseph.\n16 Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, pr\u00e6cepit dispensatori domus su\u00e6, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium: quoniam mecum sunt comesturi meridie.\n17 Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum.\n18 Ibique exterriti, dixerunt mutuo: Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus: ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros.\n19 Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus,\n20 locuti sunt: Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas:\n21 quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum: quam nunc eodem pondere reportavimus.\n22 Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus qu\u00e6 nobis necessaria sunt: non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris.\n23 At ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere: Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris: nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon.\n24 Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum.\n25 Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie: audierant enim quod ibi comesturi essent panem.\n26 Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis: et adoraverunt proni in terram.\n27 At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens: Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? adhuc vivit?\n28 Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum.\n29 Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait: Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi.\n30 Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrim\u00e6: et introiens cubiculum flevit.\n31 Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait: Ponite panes.\n32 Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, \u00c6gyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim \u00c6gyptiis comedere cum Hebr\u00e6is, et profanum putant hujuscemodi convivium)\n33 sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta \u00e6tatem suam. Et mirabantur nimis,\n34 sumptis partibus quas ab eo acceperant: majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 43","type":"page"}
