{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen044.htm","path":"bib/vul/gen044.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen044.htm","text":"1 Pr\u00e6cepit autem Joseph dispensatori domus su\u00e6, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.\n2 Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.\n3 Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.\n4 Jamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono?\n5 scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis.\n6 Fecit ille ut jusserat: et apprehensis per ordinem locutus est.\n7 Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint?\n8 pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?\n9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod qu\u00e6ris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.\n10 Qui dixit eis: Fiat juxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.\n11 Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.\n12 Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.\n13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.\n14 Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.\n15 Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?\n16 Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.\n17 Respondit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum.\n18 Accedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro, domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem\n19 dominus meus. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem aut fratrem?\n20 et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.\n21 Dixistique servis tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.\n22 Suggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum dimiserit, morietur.\n23 Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.\n24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia qu\u00e6 locutus est dominus meus.\n25 Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici.\n26 Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.\n27 Ad qu\u00e6 ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.\n28 Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet.\n29 Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum m\u0153rore ad inferos.\n30 Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),\n31 videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.\n32 Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.\n33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.\n34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, qu\u00e6 oppressura est patrem meum, testis assistam.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 44","type":"page"}
