{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen045.htm","path":"bib/vul/gen045.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen045.htm","text":"1 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus: unde pr\u00e6cepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutu\u00e6.\n2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt \u00c6gyptii, omnisque domus Pharaonis.\n3 Et dixit fratribus suis: Ego sum Joseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.\n4 Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in \u00c6gyptum.\n5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in \u00c6gyptum.\n6 Biennium est enim quod c\u0153pit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.\n7 Pr\u00e6misitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.\n8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum univers\u00e6 domus ejus, ac principem in omni terra \u00c6gypti.\n9 Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: H\u00e6c mandat filius tuus Joseph: Deus fecit me dominum univers\u00e6 terr\u00e6 \u00c6gypti: descende ad me, ne moreris,\n10 et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tu\u00e6, et armenta tua, et universa qu\u00e6 possides:\n11 ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia qu\u00e6 possides.\n12 En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.\n13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta qu\u00e6 vidistis in \u00c6gypto: festinate, et adducite eum ad me.\n14 Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum ejus.\n15 Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post qu\u00e6 ausi sunt loqui ad eum.\n16 Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus.\n17 Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan,\n18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me: et ego dabo vobis omnia bona \u00c6gypti, ut comedatis medullam terr\u00e6.\n19 Pr\u00e6cipe etiam ut tollant plaustra de terra \u00c6gypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum: et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.\n20\u00a0Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes \u00c6gypti vestr\u00e6 erunt.\n \n21 Feceruntque filii Isra\u00ebl ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.\n22 Singulis quoque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis:\n23 tantumdem pecuni\u00e6 et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis \u00c6gypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.\n24 Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via.\n25 Qui ascendentes ex \u00c6gypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.\n26 Et nuntiaverunt ei, dicentes: Joseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra \u00c6gypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.\n27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa qu\u00e6 miserat, revixit spiritus ejus,\n28 et ait: Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit: vadam, et videbo illum antequam moriar.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 45","type":"page"}
