{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen046.htm","path":"bib/vul/gen046.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen046.htm","text":"1 Profectusque Isra\u00ebl cum omnibus qu\u00e6 habebat, venit ad Puteum juramenti: et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,\n2 audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, Jacob. Cui respondit: Ecce adsum.\n3 Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in \u00c6gyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.\n4 Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.\n5 Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris qu\u00e6 miserat Pharao ad portandum senem,\n6 et omnia qu\u00e6 possederat in terra Chanaan: venitque in \u00c6gyptum cum omni semine suo,\n7 filii ejus, et nepotes, fili\u00e6, et cuncta simul progenies.\n8 H\u00e6c sunt autem nomina filiorum Isra\u00ebl, qui ingressi sunt in \u00c6gyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.\n9 Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.\n10 Filii Simeon: Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis.\n11 Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.\n12 Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul.\n13 Filii Issachar: Thola et Phua et Job et Semron.\n14 Filii Zabulon: Sared et Elon et Jahelel.\n15 Hi filii Li\u00e6 quos genuit in Mesopotamia Syri\u00e6 cum Dina filia sua: omnes anim\u00e6 filiorum ejus et filiarum, triginta tres.\n16 Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.\n17 Filii Aser: Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.\n18 Hi filii Zelph\u00e6, quam dedit Laban Li\u00e6 fili\u00e6 su\u00e6: et hos genuit Jacob sedecim animas.\n19 Filii Rachel uxoris Jacob: Joseph et Benjamin.\n20 Natique sunt Joseph filii in terra \u00c6gypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.\n21 Filii Benjamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.\n22 Hi filii Rachel quos genuit Jacob: omnes anim\u00e6, quatuordecim.\n23 Filii Dan: Husim.\n24 Filii Nephthali: Jasiel et Guni et Jeser et Sallem.\n25 Hi filii Bal\u00e6, quam dedit Laban Racheli fili\u00e6 su\u00e6: et hos genuit Jacob: omnes anim\u00e6, septem.\n26 Cunct\u00e6 anim\u00e6, qu\u00e6 ingress\u00e6 sunt cum Jacob in \u00c6gyptum, et egress\u00e6 sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex.\n27\u00a0Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra \u00c6gypti, anim\u00e6 du\u00e6. Omnes anim\u00e6 domus Jacob, qu\u00e6 ingress\u00e6 sunt in \u00c6gyptum, fuere septuaginta.\n \n28 Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen.\n29 Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit.\n30 Dixitque pater ad Joseph: Jam l\u00e6tus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.\n31 At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me:\n32 et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia qu\u00e6 habere potuerunt, adduxerunt secum.\n33 Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum?\n34 respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in pr\u00e6sens, et nos et patres nostri. H\u00e6c autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen: quia detestantur \u00c6gyptii omnes pastores ovium.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 46","type":"page"}
