{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen047.htm","path":"bib/vul/gen047.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen047.htm","text":"1 Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta qu\u00e6 possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen.\n2 Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege:\n3 quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri.\n4 Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen.\n5 Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.\n6 Terra \u00c6gypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.\n7 Post h\u00e6c introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi,\n8 et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vit\u00e6 tu\u00e6?\n9 respondit: Dies peregrinationis me\u00e6 centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.\n10 Et benedicto rege, egressus est foras.\n11 Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in \u00c6gypto in optimo terr\u00e6 loco, Ramesses, ut pr\u00e6ceperat Pharao.\n12\u00a0Et alebat eos, omnemque domum patris sui, pr\u00e6bens cibaria singulis.\n \n13 In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime \u00c6gypti et Chanaan.\n14 E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in \u00e6rarium regis.\n15 Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta \u00c6gyptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes: quare morimur coram te, deficiente pecunia?\n16 Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis.\n17 Qu\u00e6 cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.\n18 Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.\n19 Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et pr\u00e6be semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem.\n20 Emit igitur Joseph omnem terram \u00c6gypti, vendentibus singulis possessiones suas pr\u00e6 magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni,\n21 et cunctos populos ejus a novissimis terminis \u00c6gypti usque ad extremos fines ejus,\n22 pr\u00e6ter terram sacerdotum, qu\u00e6 a rege tradita fuerat eis: quibus et statuta cibaria ex horreis publicis pr\u00e6bebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.\n23 Dixit ergo Joseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros,\n24 ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris.\n25 Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est: respiciat nos tantum dominus noster, et l\u00e6ti serviemus regi.\n26\u00a0Ex eo tempore usque in pr\u00e6sentem diem, in universa terra \u00c6gypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, qu\u00e6 libera ab hac conditione fuit.\n \n27 Habitavit ergo Isra\u00ebl in \u00c6gypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam: auctusque est, et multiplicatus nimis.\n28 Et vixit in ea decem et septem annis: factique sunt omnes dies vit\u00e6 illius, centum quadraginta septem annorum.\n29 Cumque appropinquare cerneret diem mortis su\u00e6, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo: et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in \u00c6gypto:\n30 sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph: Ego faciam quod jussisti.\n31 Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Isra\u00ebl Deum, conversus ad lectuli caput.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 47","type":"page"}
