{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen048.htm","path":"bib/vul/gen048.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen048.htm","text":"1 His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod \u00e6grotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.\n2 Dictumque est seni: Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo.\n3 Et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, qu\u00e6 est in terra Chanaan: benedixitque mihi,\n4 et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.\n5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra \u00c6gypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.\n6 Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.\n7 Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephrat\u00e6, qu\u00e6 alio nomine appellatur Bethlehem.\n8 Videns autem filios ejus dixit ad eum: Qui sunt isti?\n9 Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.\n10 Oculi enim Isra\u00ebl caligabant pr\u00e6 nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,\n11 dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum.\n12 Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.\n13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Isra\u00ebl: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.\n14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus.\n15 Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in pr\u00e6sentem diem:\n16 angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.\n17 Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit: et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse.\n18 Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus.\n19 Qui renuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater ejus minor, major erit illo: et semen illius crescet in gentes.\n20 Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Isra\u00ebl, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.\n21 Et ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.\n22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrh\u00e6i in gladio et arcu meo.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 48","type":"page"}
