{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen049.htm","path":"bib/vul/gen049.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen049.htm","text":"1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem qu\u00e6 ventura sunt vobis in diebus novissimis.\n2\u00a0[Congregamini, et audite, filii Jacob,\n audite Isra\u00ebl patrem vestrum:\n3\u00a0Ruben, primogenitus meus,\n tu fortitudo mea, et principium doloris mei;\n prior in donis, major in imperio.\n4\u00a0Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui,\n et maculasti stratum ejus.\n5\u00a0Simeon et Levi fratres\n vasa iniquitatis bellantia.\n6\u00a0In consilium eorum non veniat anima mea,\n et in c\u0153tu illorum non sit gloria mea:\n quia in furore suo occiderunt virum,\n et in voluntate sua suffoderunt murum.\n7\u00a0Maledictus furor eorum, quia pertinax:\n et indignatio eorum, quia dura:\n dividam eos in Jacob,\n et dispergam eos in Isra\u00ebl.\n8\u00a0Juda, te laudabunt fratres tui:\n manus tua in cervicibus inimicorum tuorum,\n adorabunt te filii patris tui.\n9\u00a0Catulus leonis Juda:\n ad pr\u00e6dam, fili mi, ascendisti:\n requiescens accubuisti ut leo,\n et quasi le\u00e6na: quis suscitabit eum?\n10\u00a0Non auferetur sceptrum de Juda,\n et dux de femore ejus,\n donec veniat qui mittendus est,\n et ipse erit expectatio gentium.\n11\u00a0Ligans ad vineam pullum suum,\n et ad vitem, o fili mi, asinam suam,\n lavabit in vino stolam suam\n et in sanguine uv\u00e6 pallium suum.\n12\u00a0Pulchriores sunt oculi ejus vino,\n et dentes ejus lacte candidiores.\n13\u00a0Zabulon in littore maris habitabit,\n et in statione navium\n pertingens usque ad Sidonem.\n14\u00a0Issachar asinus fortis\n accubans inter terminos.\n15\u00a0Vidit requiem, quod esset bona\n et terram, quod optima:\n et supposuit humerum suum ad portandum,\n factusque est tributis serviens.\n16\u00a0Dan judicabit populum suum\n sicut et alia tribus in Isra\u00ebl.\n17\u00a0Fiat Dan coluber in via,\n cerastes in semita,\n mordens ungulas equi,\n ut cadat ascensor ejus retro.\n18\u00a0Salutare tuum expectabo, Domine.\n19\u00a0Gad, accinctus pr\u00e6liabatur ante eum:\n et ipse accingetur retrorsum.\n20\u00a0Aser, pinguis panis ejus,\n et pr\u00e6bebit delicias regibus.\n21\u00a0Nephthali, cervus emissus,\n et dans eloquia pulchritudinis.\n22\u00a0Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu:\n fili\u00e6 discurrerunt super murum.\n23\u00a0Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt,\n invideruntque illi habentes jacula.\n24\u00a0Sedit in forti arcus ejus,\n et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius\n per manus potentis Jacob:\n inde pastor egressus est, lapis Isra\u00ebl.\n25\u00a0Deus patris tui erit adjutor tuus,\n et omnipotens benedicet tibi\n benedictionibus c\u00e6li desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum,\n benedictionibus uberum et vulv\u00e6.\n26\u00a0Benedictiones patris tui confortat\u00e6 sunt benedictionibus patrum ejus,\n donec veniret desiderium collium \u00e6ternorum:\n fiant in capite Joseph,\n et in vertice Nazar\u00e6i inter fratres suos.\n27\u00a0Benjamin lupus rapax,\n mane comedat pr\u00e6dam,\n et vespere dividet spolia.]\n28\u00a0Omnes hi in tribubus Isra\u00ebl duodecim: h\u00e6c locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.\n \n29 Et pr\u00e6cepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici qu\u00e6 est in agro Ephron Heth\u00e6i,\n30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Heth\u00e6o in possessionem sepulchri.\n31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet.\n32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 49","type":"page"}
