{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/gen050.htm","path":"bib/vul/gen050.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/gen050.htm","text":"1 Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.\n2 Pr\u00e6cepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.\n3 Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum: flevitque eum \u00c6gyptus septuaginta diebus.\n4 Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis:\n5 eo quod pater meus adjuraverit me dicens: En morior: in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.\n6 Dixitque ei Pharao: Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es.\n7 Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terr\u00e6 \u00c6gypti:\n8 domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, qu\u00e6 dereliquerant in terra Gessen.\n9 Habuit quoque in comitatu currus et equites: et facta est turba non modica.\n10 Veneruntque ad Aream Atad, qu\u00e6 sita est trans Jordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.\n11 Quod cum vidissent habitatores terr\u00e6 Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste \u00c6gyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus \u00c6gypti.\n12 Fecerunt ergo filii Jacob sicut pr\u00e6ceperat eis:\n13 et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Heth\u00e6o, contra faciem Mambre.\n14\u00a0Reversusque est Joseph in \u00c6gyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.\n \n15 Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuri\u00e6 quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,\n16 mandaverunt ei dicentes: Pater tuus pr\u00e6cepit nobis antequam moreretur,\n17 ut h\u00e6c tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque maliti\u00e6 quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.\n18 Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram, dixerunt: Servi tui sumus.\n19 Quibus ille respondit: Nolite timere: num Dei possumus resistere voluntati?\n20 Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in pr\u00e6sentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.\n21 Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros: consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.\n22 Et habitavit in \u00c6gypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph.\n23 Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob.\n24 Cumque adjurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto:\n25 mortuus est, expletis centum decem vit\u00e6 su\u00e6 annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in \u00c6gypto.","title":"Vulgate: Genesis: Genesis Chapter 50","type":"page"}
