{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/heb001.htm","path":"bib/vul/heb001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/heb001.htm","text":"1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis:\n2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit h\u00e6redem universorum, per quem fecit et s\u00e6cula:\n3 qui cum sit splendor glori\u00e6, et figura substanti\u00e6 ejus, portansque omnia verbo virtutis su\u00e6, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis:\n4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius pr\u00e6 illis nomen h\u00e6reditavit.\n5 Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium?\n6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terr\u00e6, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei.\n7 Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.\n8 Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in s\u00e6culum s\u00e6culi: virga \u00e6quitatis, virga regni tui.\n9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis pr\u00e6 participibus tuis.\n10 Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt c\u00e6li.\n11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent:\n12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.\n13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?\n14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui h\u00e6reditatem capient salutis?","title":"Vulgate: Hebrews: Hebrews Chapter 1","type":"page"}
