{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/heb003.htm","path":"bib/vul/heb003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/heb003.htm","text":"1 Unde, fratres sancti, vocationis c\u00e6lestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostr\u00e6 Jesum:\n2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.\n3 Amplioris enim glori\u00e6 iste pr\u00e6 Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.\n4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est.\n5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, qu\u00e6 dicenda erant:\n6\u00a0Christus vero tamquam filius in domo sua: qu\u00e6 domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.\n \n7 Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis,\n8 nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,\n9 ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea\n10 quadraginta annis: propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,\n11 sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.\n12 Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo:\n13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.\n14 Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substanti\u00e6 ejus usque ad finem firmum retineamus.\n15 Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.\n16 Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex \u00c6gypto per Moysen.\n17 Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto?\n18 Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt?\n19 Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.","title":"Vulgate: Hebrews: Hebrews Chapter 3","type":"page"}
