{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/heb004.htm","path":"bib/vul/heb004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/heb004.htm","text":"1 Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione intro\u00ebundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.\n2 Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis qu\u00e6 audierunt.\n3 Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.\n4 Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.\n5 Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam.\n6 Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem:\n7 iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.\n8 Nam si eis Jesus requiem pr\u00e6stitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die.\n9 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei.\n10 Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.\n11 Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.\n12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem anim\u00e6 ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.\n13\u00a0Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.\n \n14 Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit c\u00e6los, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem.\n15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.\n16 Adeamus ergo cum fiducia ad thronum grati\u00e6: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.","title":"Vulgate: Hebrews: Hebrews Chapter 4","type":"page"}
