{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/heb006.htm","path":"bib/vul/heb006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/heb006.htm","text":"1 Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum p\u0153nitenti\u00e6 ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,\n2 baptismatum doctrin\u00e6, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii \u00e6terni.\n3\u00a0Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.\n \n4 Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum c\u00e6leste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,\n5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque s\u00e6culi venturi,\n6 et prolapsi sunt; rursus renovari ad p\u0153nitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.\n7 Terra enim s\u00e6pe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo:\n8\u00a0proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem.\n \n9 Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur.\n10 Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.\n11 Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem:\n12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia h\u00e6reditabunt promissiones.\n13 Abrah\u00e6 namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum,\n14 dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.\n15 Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.\n16 Homines enim per majorem sui jurant: et omnis controversi\u00e6 eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.\n17 In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis h\u00e6redibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum:\n18 ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,\n19 quam sicut anchoram habemus anim\u00e6 tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,\n20 ubi pr\u00e6cursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in \u00e6ternum.","title":"Vulgate: Hebrews: Hebrews Chapter 6","type":"page"}
