{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/heb007.htm","path":"bib/vul/heb007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/heb007.htm","text":"1 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrah\u00e6 regresso a c\u00e6de regum, et benedixit ei:\n2 cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justiti\u00e6: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,\n3\u00a0sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vit\u00e6 habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.\n \n4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de pr\u00e6cipuis Abraham patriarcha.\n5 Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrah\u00e6.\n6 Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.\n7 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.\n8 Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit.\n9 Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est:\n10\u00a0adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.\n \n11 Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici?\n12 Translato enim sacerdotio, necesse erat ut et legis translatio fiat.\n13 In quo enim h\u00e6c dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari pr\u00e6sto fuit.\n14 Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.\n15 Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,\n16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vit\u00e6 insolubilis.\n17 Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in \u00e6ternum, secundum ordinem Melchisedech.\n18 Reprobatio quidem fit pr\u00e6cedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem:\n19 nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.\n20 Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt,\n21 hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non p\u0153nitebit eum: tu es sacerdos in \u00e6ternum):\n22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.\n23 Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere:\n24 hic autem eo quod maneat in \u00e6ternum, sempiternum habet sacerdotium.\n25 Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis.\n26 Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior c\u00e6lis factus:\n27 qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.\n28 Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in \u00e6ternum perfectum.","title":"Vulgate: Hebrews: Hebrews Chapter 7","type":"page"}
