{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/heb008.htm","path":"bib/vul/heb008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/heb008.htm","text":"1 Capitulum autem super ea qu\u00e6 dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in c\u00e6lis,\n2 sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.\n3 Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.\n4 Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerent secundum legem munera,\n5 qui exemplari, et umbr\u00e6 deserviunt c\u00e6lestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.\n6 Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.\n7 Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.\n8 Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Isra\u00ebl, et super domum Juda, testamentum novum,\n9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra \u00c6gypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus.\n10 Quia hoc est testamentum quod disponam domui Isra\u00ebl post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:\n11 et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum:\n12 quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.\n13 Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.","title":"Vulgate: Hebrews: Hebrews Chapter 8","type":"page"}
