{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/heb009.htm","path":"bib/vul/heb009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/heb009.htm","text":"1 Habuit quidem et prius justificationes cultur\u00e6, et Sanctum s\u00e6culare.\n2 Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, qu\u00e6 dicitur Sancta.\n3 Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum:\n4 aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, qu\u00e6 fronduerat, et tabul\u00e6 testamenti,\n5 superque eam erant cherubim glori\u00e6 obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula.\n6 His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes:\n7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia:\n8 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum:\n9 qu\u00e6 parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hosti\u00e6 offeruntur, qu\u00e6 non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,\n10\u00a0et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.\n \n11 Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis:\n12 neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, \u00e6terna redemptione inventa.\n13 Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitul\u00e6 aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis:\n14\u00a0quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?\n \n15 Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum pr\u00e6varicationum, qu\u00e6 erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt \u00e6tern\u00e6 h\u00e6reditatis.\n16 Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.\n17 Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.\n18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.\n19 Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,\n20 dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.\n21 Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.\n22 Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio.\n23 Necesse est ergo exemplaria quidem c\u00e6lestium his mundari: ipsa autem c\u00e6lestia melioribus hostiis quam istis.\n24 Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum c\u00e6lum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis:\n25 neque ut s\u00e6pe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno:\n26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione s\u00e6culorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.\n27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium:\n28 sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.","title":"Vulgate: Hebrews: Hebrews Chapter 9","type":"page"}
