{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/heb010.htm","path":"bib/vul/heb010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/heb010.htm","text":"1 Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere:\n2 alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati:\n3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.\n4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.\n5 Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi:\n6 holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.\n7 Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.\n8 Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, qu\u00e6 secundum legem offeruntur,\n9 tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.\n10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.\n11 Et omnis quidem sacerdos pr\u00e6sto est quotidie ministrans, et easdem s\u00e6pe offerens hostias, qu\u00e6 numquam possunt auferre peccata:\n12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,\n13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.\n14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.\n15 Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit:\n16 Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas:\n17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.\n18\u00a0Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato.\n \n19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,\n20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,\n21 et sacerdotem magnum super domum Dei:\n22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,\n23 teneamus spei nostr\u00e6 confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),\n24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum:\n25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.\n26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,\n27 terribilis autem qu\u00e6dam exspectatio judicii, et ignis \u00e6mulatio, qu\u00e6 consumptura est adversarios.\n28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur:\n29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui grati\u00e6 contumeliam fecerit?\n30 Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum.\n31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis.\n32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum:\n33 et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti.\n34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.\n35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, qu\u00e6 magnam habet remunerationem.\n36 Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.\n37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.\n38 Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit anim\u00e6 me\u00e6.\n39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem anim\u00e6.","title":"Vulgate: Hebrews: Hebrews Chapter 10","type":"page"}
