{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/heb011.htm","path":"bib/vul/heb011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/heb011.htm","text":"1 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.\n2 In hac enim testimonium consecuti sunt senes.\n3\u00a0Fide intelligimus aptata esse s\u00e6cula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent.\n \n4 Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.\n5 Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.\n6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.\n7\u00a0Fide No\u00eb responso accepto de iis qu\u00e6 adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus su\u00e6, per quam damnavit mundum: et justiti\u00e6, qu\u00e6 per fidem est, h\u00e6res est institutus.\n \n8 Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in h\u00e6reditatem: et exiit, nesciens quo iret.\n9 Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob coh\u00e6redibus repromissionis ejusdem.\n10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus.\n11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam pr\u00e6ter tempus \u00e6tatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.\n12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera c\u00e6li in multitudinem, et sicut arena, qu\u00e6 est ad oram maris, innumerabilis.\n13 Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.\n14 Qui enim h\u00e6c dicunt, significant se patriam inquirere.\n15 Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi:\n16 nunc autem meliorem appetunt, id est, c\u00e6lestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem.\n17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones:\n18 ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen:\n19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit.\n20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.\n21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virg\u00e6 ejus.\n22\u00a0Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Isra\u00ebl memoratus est, et de ossibus suis mandavit.\n \n23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.\n24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium fili\u00e6 Pharaonis,\n25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,\n26 majores divitias \u00e6stimans thesauro \u00c6gyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem.\n27 Fide reliquit \u00c6gyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit.\n28 Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.\n29\u00a0Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti \u00c6gyptii, devorati sunt.\n \n30 Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.\n31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.\n32 Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis:\n33 qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,\n34 extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum:\n35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.\n36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres:\n37 lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti:\n38 quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terr\u00e6.\n39 Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,\n40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.","title":"Vulgate: Hebrews: Hebrews Chapter 11","type":"page"}
