{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/heb012.htm","path":"bib/vul/heb012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/heb012.htm","text":"1 Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen:\n2 aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.\n3 Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.\n4 Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes:\n5 et obliti estis consolationis, qu\u00e6 vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris.\n6 Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit.\n7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater?\n8 quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis.\n9 Deinde patres quidem carnis nostr\u00e6, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?\n10 Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.\n11 Omnis autem disciplina in pr\u00e6senti quidem videtur non esse gaudii, sed m\u0153roris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justiti\u00e6.\n12 Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,\n13\u00a0et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.\n \n14 Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum:\n15 contemplantes nequis desit grati\u00e6 Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.\n16 Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua:\n17 scitote enim quoniam et postea cupiens h\u00e6reditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit p\u0153nitenti\u00e6 locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.\n18 Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,\n19 et tub\u00e6 sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.\n20 Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.\n21 Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus.\n22 Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem c\u00e6lestem, et multorum millium angelorum frequentiam,\n23 et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in c\u00e6lis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,\n24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.\n25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de c\u00e6lis loquentem nobis avertimus.\n26 Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et c\u00e6lum.\n27 Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea qu\u00e6 sunt immobilia.\n28 Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.\n29 Etenim Deus noster ignis consumens est.","title":"Vulgate: Hebrews: Hebrews Chapter 12","type":"page"}
