{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/hos004.htm","path":"bib/vul/hos004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/hos004.htm","text":"1\u00a0[Audite verbum Domini, filii Isra\u00ebl,\n quia judicium Domino cum habitatoribus terr\u00e6:\n non est enim veritas, et non est misericordia,\n et non est scientia Dei in terra.\n2\u00a0Maledictum, et mendacium,\n et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt,\n et sanguis sanguinem tetigit.\n3\u00a0Propter hoc lugebit terra,\n et infirmabitur omnis qui habitat in ea,\n in bestia agri, et in volucre c\u00e6li;\n sed et pisces maris congregabuntur.\n4\u00a0Verumtamen unusquisque non judicet,\n et non arguatur vir:\n populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.\n5\u00a0Et corrues hodie,\n et corruet etiam propheta tecum.\n Nocte tacere feci matrem tuam.\n6\u00a0Conticuit populus meus,\n eo quod non habuerit scientiam:\n quia tu scientiam repulisti,\n repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi;\n et oblita es legis Dei tui,\n obliviscar filiorum tuorum et ego.\n7\u00a0Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi:\n gloriam eorum in ignominiam commutabo.\n8\u00a0Peccata populi mei comedent,\n et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.\n9\u00a0Et erit sicut populus, sic sacerdos;\n et visitabo super eum vias ejus,\n et cogitationes ejus reddam ei.\n10\u00a0Et comedent, et non saturabuntur;\n fornicati sunt, et non cessaverunt:\n quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.\n11\u00a0Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.\n12\u00a0Populus meus in ligno suo interrogavit,\n et baculus ejus annuntiavit ei;\n spiritus enim fornicationum decepit eos,\n et fornicati sunt a Deo suo.\n13\u00a0Super capita montium sacrificabant,\n et super colles ascendebant thymiama;\n subtus quercum, et populum, et terebinthum,\n quia bona erat umbra ejus;\n ideo fornicabuntur fili\u00e6 vestr\u00e6,\n et spons\u00e6 vestr\u00e6 adulter\u00e6 erunt.\n14\u00a0Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicat\u00e6,\n et super sponsas vestras cum adulteraverint,\n quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur,\n et cum effeminatis sacrificabant;\n et populus non intelligens vapulabit.\n15\u00a0Si fornicaris tu, Isra\u00ebl,\n non delinquat saltem Juda;\n et nolite ingredi in Galgala,\n et ne ascenderitis in Bethaven,\n neque juraveritis: Vivit Dominus!\n16\u00a0Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Isra\u00ebl;\n nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.\n17\u00a0Particeps idolorum Ephraim: dimitte eum.\n18\u00a0Separatum est convivium eorum;\n fornicatione fornicati sunt:\n dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.\n19\u00a0Ligavit eum spiritus in alis suis,\n et confundentur a sacrificiis suis.]","title":"Vulgate: Hosea: Hosea Chapter 4","type":"page"}
