{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/hos006.htm","path":"bib/vul/hos006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/hos006.htm","text":"1\u00a0[In tribulatione sua mane consurgent ad me:\n Venite, et revertamur ad Dominum,\n2\u00a0quia ipse cepit, et sanabit nos;\n percutiet, et curabit nos.\n3\u00a0Vivificabit nos post duos dies;\n in die tertia suscitabit nos,\n et vivemus in conspectu ejus.\n Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum:\n quasi diluculum pr\u00e6paratus est egressus ejus,\n et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terr\u00e6.\n4\u00a0Quid faciam tibi, Ephraim?\n quid faciam tibi, Juda?\n misericordia vestra quasi nubes matutina,\n et quasi ros mane pertransiens.\n5\u00a0Propter hoc dolavi in prophetis;\n occidi eos in verbis oris mei:\n et judicia tua quasi lux egredientur.\n6\u00a0Quia misericordiam volui, et non sacrificium;\n et scientiam Dei plus quam holocausta.\n7\u00a0Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum:\n ibi pr\u00e6varicati sunt in me.\n8\u00a0Galaad civitas operantium idolum,\n supplantata sanguine.\n9\u00a0Et quasi fauces virorum latronum,\n particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem:\n quia scelus operati sunt.\n10\u00a0In domo Isra\u00ebl vidi horrendum:\n ibi fornicationes Ephraim,\n contaminatus est Isra\u00ebl.\n11\u00a0Sed et Juda, pone messem tibi,\n cum convertero captivitatem populi mei.]","title":"Vulgate: Hosea: Hosea Chapter 6","type":"page"}
