{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/hos009.htm","path":"bib/vul/hos009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/hos009.htm","text":"1\u00a0[Noli l\u00e6tari, Isra\u00ebl;\n noli exsultare sicut populi:\n quia fornicatus es a Deo tuo;\n dilexisti mercedem super omnes areas tritici.\n2\u00a0Area et torcular non pascet eos,\n et vinum mentietur eis:\n3\u00a0non habitabunt in terra Domini.\n Reversus est Ephraim in \u00c6gyptum,\n et in Assyriis pollutum comedit.\n4\u00a0Non libabunt Domino vinum,\n et non placebunt ei.\n Sacrificia eorum quasi panis lugentium;\n omnes qui comedent eum, contaminabuntur:\n quia panis eorum anim\u00e6 ipsorum:\n non intrabit in domum Domini.\n5\u00a0Quid facietis in die solemni,\n in die festivitatis Domini?\n6\u00a0Ecce enim profecti sunt a vastitate:\n \u00c6gyptus congregabit eos;\n Memphis sepeliet eos:\n desiderabile argentum eorum urtica h\u00e6reditabit,\n lappa in tabernaculis eorum.\n7\u00a0Venerunt dies visitationis,\n venerunt dies retributionis.\n Scitote, Isra\u00ebl,\n stultum prophetam,\n insanum virum spiritualem,\n propter multitudinem iniquitatis tu\u00e6,\n et multitudinem amenti\u00e6.\n8\u00a0Speculator Ephraim cum Deo meo,\n propheta laqueus ruin\u00e6 factus est super omnes vias ejus;\n insania in domo Dei ejus.\n9\u00a0Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa.\n Recordabitur iniquitatis eorum,\n et visitabit peccata eorum.\n10\u00a0Quasi uvas in deserto inveni Isra\u00ebl,\n quasi prima poma ficulne\u00e6 in cacumine ejus vidi patres eorum:\n ipsi autem intraverunt ad Beelphegor,\n et abalienati sunt in confusionem,\n et facti sunt abominabiles sicut ea qu\u00e6 dilexerunt.\n11\u00a0Ephraim quasi avis avolavit;\n gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.\n12\u00a0Quod etsi enutrierint filios suos,\n absque liberis eos faciam in hominibus;\n sed et v\u00e6 eis cum recessero ab eis!\n13\u00a0Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine;\n et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.\n14\u00a0Da eis, Domine. Quid dabis eis?\n da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.\n15\u00a0Omnes nequiti\u00e6 eorum in Galgal,\n quia ibi exosos habui eos.\n Propter malitiam adinventionum eorum,\n de domo mea ejiciam eos;\n non addam ut diligam eos:\n omnes principes eorum recedentes.\n16\u00a0Percussus est Ephraim;\n radix eorum exsiccata est:\n fructum nequaquam facient,\n quod etsi genuerint,\n interficiam amantissima uteri eorum.\n17\u00a0Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum,\n et erunt vagi in nationibus.]","title":"Vulgate: Hosea: Hosea Chapter 9","type":"page"}
