{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/hos011.htm","path":"bib/vul/hos011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/hos011.htm","text":"1\u00a0[Sicut mane transiit, pertransiit rex Isra\u00ebl.\n Quia puer Isra\u00ebl, et dilexi eum;\n et ex \u00c6gypto vocavi filium meum.\n2\u00a0Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum;\n Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.\n3\u00a0Et ego quasi nutritius Ephraim:\n portabam eos in brachiis meis,\n et nescierunt quod curarem eos.\n4\u00a0In funiculis Adam traham eos,\n in vinculis caritatis;\n et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum,\n et declinavi ad eum ut vesceretur.\n5\u00a0Non revertetur in terram \u00c6gypti, et Assur ipse rex ejus,\n quoniam noluerunt converti.\n6\u00a0C\u0153pit gladius in civitatibus ejus,\n et consumet electos ejus,\n et comedet capita eorum.\n7\u00a0Et populus meus pendebit ad reditum meum;\n jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.\n8\u00a0Quomodo dabo te, Ephraim?\n protegam te, Isra\u00ebl?\n Quomodo dabo te sicut Adama,\n ponam te ut Seboim?\n Conversum est in me cor meum,\n pariter conturbata est p\u0153nitudo mea.\n9\u00a0Non faciam furorem ir\u00e6 me\u00e6;\n non convertar ut disperdam Ephraim,\n quoniam Deus ego, et non homo;\n in medio tui sanctus,\n et non ingrediar civitatem.\n10\u00a0Post Dominum ambulabunt;\n quasi leo rugiet,\n quia ipse rugiet,\n et formidabunt filii maris.\n11\u00a0Et avolabunt quasi avis ex \u00c6gypto,\n et quasi columba de terra Assyriorum:\n et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.]\n \n12\u00a0[Circumdedit me in negatione Ephraim,\n et in dolo domus Isra\u00ebl;\n Judas autem testis descendit cum Deo,\n et cum sanctis fidelis.]","title":"Vulgate: Hosea: Hosea Chapter 11","type":"page"}
