{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/hos013.htm","path":"bib/vul/hos013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/hos013.htm","text":"1\u00a0[Loquente Ephraim, horror invasit Isra\u00ebl;\n et deliquit in Baal, et mortuus est.\n2\u00a0Et nunc addiderunt ad peccandum;\n feceruntque sibi conflatile de argento suo\n quasi similitudinem idolorum:\n factura artificum totum est:\n his ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes.\n3\u00a0Idcirco erunt quasi nubes matutina,\n et sicut ros matutinus pr\u00e6teriens;\n sicut pulvis turbine raptus ex area,\n et sicut fumus de fumario.\n4\u00a0Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra \u00c6gypti;\n et Deum absque me nescies,\n et salvator non est pr\u00e6ter me.\n5\u00a0Ego cognovi te in deserto,\n in terra solitudinis.\n6\u00a0Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt;\n et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.\n7\u00a0Et ego ero eis quasi le\u00e6na,\n sicut pardus in via Assyriorum.\n8\u00a0Occurram eis quasi ursa raptis catulis,\n et dirumpam interiora jecoris eorum,\n et consumam eos ibi quasi leo:\n bestia agri scindet eos.\n9\u00a0Perditio tua, Isra\u00ebl: tantummodo in me auxilium tuum.\n10\u00a0Ubi est rex tuus?\n maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis;\n et judices tui, de quibus dixisti:\n Da mihi regem et principes.\n11\u00a0Dabo tibi regem in furore meo,\n et auferam in indignatione mea.\n12\u00a0Colligata est iniquitas Ephraim;\n absconditum peccatum ejus.\n13\u00a0Dolores parturientis venient ei:\n ipse filius non sapiens:\n nunc enim non stabit in contritione filiorum.\n14\u00a0De manu mortis liberabo eos;\n de morte redimam eos.\n Ero mors tua, o mors!\n morsus tuus ero, inferne!\n consolatio abscondita est ab oculis meis.\n15\u00a0Quia ipse inter fratres dividet:\n adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem,\n et siccabit venas ejus,\n et desolabit fontem ejus:\n et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.]","title":"Vulgate: Hosea: Hosea Chapter 13","type":"page"}
