{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa002.htm","path":"bib/vul/isa002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa002.htm","text":"1 Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.\n2\u00a0[Et erit in novissimis diebus:\n pr\u00e6paratus mons domus Domini\n in vertice montium,\n et elevabitur super colles;\n et fluent ad eum omnes gentes,\n3\u00a0et ibunt populi multi, et dicent:\n Venite, et ascendamus ad montem Domini,\n et ad domum Dei Jacob;\n et docebit nos vias suas,\n et ambulabimus in semitis ejus,\n quia de Sion exibit lex,\n et verbum Domini de Jerusalem.\n4\u00a0Et judicabit gentes,\n et arguet populos multos;\n et conflabunt gladios suos in vomeres,\n et lanceas suas in falces.\n Non levabit gens contra gentem gladium,\n nec exercebuntur ultra ad pr\u00e6lium.\n5\u00a0Domus Jacob, venite,\n et ambulemus in lumine Domini.]\n \n6\u00a0[Projecisti enim populum tuum,\n domum Jacob,\n quia repleti sunt ut olim,\n et augeres habuerunt ut Philisthiim,\n et pueris alienis adh\u00e6serunt.\n7\u00a0Repleta est terra argento et auro,\n et non est finis thesaurorum ejus.\n8\u00a0Et repleta est terra ejus equis,\n et innumerabiles quadrig\u00e6 ejus.\n Et repleta est terra ejus idolis;\n opus manuum suarum adoraverunt,\n quod fecerunt digiti eorum.\n9\u00a0Et incurvavit se homo,\n et humiliatus est vir;\n ne ergo dimittas eis.\n10\u00a0Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo\n a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.\n11\u00a0Oculi sublimes hominis humiliati sunt,\n et incurvabitur altitudo virorum;\n exaltabitur autem Dominus solus\n in die illa.\n12\u00a0Quia dies Domini exercituum\n super omnem superbum, et excelsum,\n et super omnem arrogantem,\n et humiliabitur;\n13\u00a0et super omnes cedros Libani sublimes et erectas,\n et super omnes quercus Basan,\n14\u00a0et super omnes montes excelsos,\n et super omnes colles elevatos,\n15\u00a0et super omnem turrim excelsam,\n et super omnem murum munitum,\n16\u00a0et super omnes naves Tharsis,\n et super omne quod visu pulchrum est,\n17\u00a0et incurvabitur sublimitas hominum,\n et humiliabitur altitudo virorum,\n et elevabitur Dominus solus\n in die illa;\n18\u00a0et idola penitus conterentur;\n19\u00a0et introibunt in speluncas petrarum,\n et in voragines terr\u00e6,\n a facie formidinis Domini\n et a gloria majestatis ejus,\n cum surrexerit percutere terram.\n20\u00a0In die illa projiciet homo\n idola argenti sui, et simulacra auri sui,\n qu\u00e6 fecerat sibi ut adoraret,\n talpas et vespertiliones.\n21\u00a0Et ingreditur scissuras petrarum\n et in cavernas saxorum,\n a facie formidinis Domini,\n et a gloria majestatis ejus,\n cum surrexerit percutere terram.\n22\u00a0Quiescite ergo ab homine,\n cujus spiritus in naribus ejus est,\n quia excelsus reputatus est ipse.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 2","type":"page"}
