{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa003.htm","path":"bib/vul/isa003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa003.htm","text":"1\u00a0[Ecce enim Dominator, Dominus exercituum,\n auferet a Jerusalem et a Juda\n validum et fortem,\n omne robur panis, et omne robor aqu\u00e6;\n2\u00a0fortem, et virum bellatorem,\n judicem, et prophetam, et ariolum, et senem;\n3\u00a0principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium,\n et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.\n4\u00a0Et dabo pueros principes eorum,\n et effeminati dominabuntur eis;\n5\u00a0et irruet populus, vir ad virum,\n et unusquisque ad proximum suum;\n tumultuabitur puer contra senem,\n et ignobilis contra nobilem.\n6\u00a0Apprehendet enim vir fratrem suum,\n domesticum patris sui:\n Vestimentum tibi est, princeps esto noster,\n ruina autem h\u00e6c sub manu tua.\n7\u00a0Respondebit in die illa, dicens:\n Non sum medicus,\n et in domo mea non est panis neque vestimentum:\n nolite constituere me principem populi.\n8\u00a0Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit,\n quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum,\n ut provocarent oculos majestatis ejus.\n9\u00a0Agnitio vultus eorum respondit eis;\n et peccatum suum quasi Sodoma pr\u00e6dicaverunt, nec absconderunt.\n V\u00e6 anim\u00e6 eorum, quoniam reddita sunt eis mala!\n10\u00a0Dicite justo quoniam bene,\n quoniam fructum adinventionum suarum comedet.\n11\u00a0V\u00e6 impio in malum!\n retributio enim manuum ejus fiet ei.\n12\u00a0Populum meum exactores sui spoliaverunt,\n et mulieres dominat\u00e6 sunt eis.\n Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt,\n et viam gressuum tuorum dissipant.\n13\u00a0Stat ad judicandum Dominus,\n et stat ad judicandos populos.\n14\u00a0Dominus ad judicium veniet\n cum senibus populi sui, et principibus ejus;\n vos enim depasti estis vineam,\n et rapina pauperis in domo vestra.\n15\u00a0Quare atteritis populum meum,\n et facies pauperum commolitis?\n dicit Dominus exercituum.]\n \n16\u00a0[Et dixit Dominus:\n Pro eo quod elevat\u00e6 sunt fili\u00e6 Sion,\n et ambulaverunt extento collo,\n et nutibus oculorum ibant,\n et plaudebant, ambulabant pedibus suis,\n et composito gradu incedebant;\n17\u00a0decalvabit Dominus verticem filiarum Sion,\n et Dominus crimen earum nudabit.\n18\u00a0In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,\n19\u00a0et lunulas, et torques,\n et monilia, et armillas, et mitras,\n20\u00a0et discriminalia, et periscelidas, et murenulas,\n et olfactoriola, et inaures,\n21\u00a0et annulos, et gemmas in fronte pendentes,\n22\u00a0et mutatoria, et palliola,\n et linteamina, et acus,\n23\u00a0et specula, et sindones,\n et vittas, et theristra.\n24\u00a0Et erit pro suavi odore f\u0153tor,\n et pro zona funiculus,\n et pro crispanti crine calvitium,\n et pro fascia pectorali cilicium.\n25\u00a0Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent,\n et fortes tui in pr\u00e6lio.\n26\u00a0Et m\u0153rebunt atque lugebunt port\u00e6 ejus,\n et desolata in terra sedebit.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 3","type":"page"}
