{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa005.htm","path":"bib/vul/isa005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa005.htm","text":"1\u00a0[Cantabo dilecto meo\n canticum patruelis mei vine\u00e6 su\u00e6.\n Vinea facta est dilecto meo\n in cornu filio olei.\n2\u00a0Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa,\n et plantavit eam electam;\n et \u00e6dificavit turrim in medio ejus,\n et torcular exstruxit in ea;\n et exspectavit ut faceret uvas,\n et fecit labruscas.\n3\u00a0Nunc ergo, habitatores Jerusalem\n et viri Juda,\n judicate inter me\n et vineam meam.\n4\u00a0Quid est quod debui ultra facere vine\u00e6 me\u00e6,\n et non feci ei?\n an quod exspectavi ut faceret uvas,\n et fecit labruscas?\n5\u00a0Et nunc ostendam vobis\n quid ego faciam vine\u00e6 me\u00e6:\n auferam sepem ejus,\n et erit in direptionem;\n diruam maceriam ejus,\n et erit in conculcationem.\n6\u00a0Et ponam eam desertam;\n non putabitur et non fodietur:\n et ascendent vepres et spin\u00e6,\n et nubibus mandabo\n ne pluant super eam imbrem.\n7\u00a0Vinea enim Domini exercituum\n domus Isra\u00ebl est;\n et vir Juda\n germen ejus delectabile:\n et exspectavi ut faceret judicium,\n et ecce iniquitas;\n et justitiam, et ecce clamor.]\n \n8\u00a0[V\u00e6 qui conjungitis domum ad domum,\n et agrum agro copulatis\n usque ad terminum loci!\n Numquid habitabitis vos soli\n in medio terr\u00e6?\n9\u00a0In auribus meis sunt h\u00e6c,\n dicit Dominus exercituum;\n nisi domus mult\u00e6 desert\u00e6 fuerint,\n grandes et pulchr\u00e6, absque habitatore.\n10\u00a0Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam,\n et triginta modii sementis facient modios tres.\n11\u00a0V\u00e6 qui consurgitis mane\n ad ebrietatem sectandam,\n et potandum usque ad vesperam,\n ut vino \u00e6stuetis!\n12\u00a0Cithara, et lyra, et tympanum,\n et tibia, et vinum in conviviis vestris;\n et opus Domini non respicitis,\n nec opera manuum ejus consideratis.\n13\u00a0Propterea captivus ductus est populus meus,\n quia non habuit scientiam,\n et nobiles ejus interierunt fame,\n et multitudo ejus siti exaruit.\n14\u00a0Propterea dilatavit infernus animam suam,\n et aperuit os suum absque ullo termino;\n et descendent fortes ejus,\n et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.\n15\u00a0Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir,\n et oculi sublimium deprimentur.\n16\u00a0Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio;\n et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.\n17\u00a0Et pascentur agni juxta ordinem suum,\n et deserta in ubertatem versa adven\u00e6 comedent.]\n \n18\u00a0[V\u00e6 qui trahitis iniquitatem\n in funiculis vanitatis,\n et quasi vinculum plaustri peccatum!\n19\u00a0qui dicitis: Festinet,\n et cito veniat opus ejus, ut videamus;\n et appropiet, et veniat\n consilium sancti Isra\u00ebl,\n et sciemus illud!\n20\u00a0V\u00e6 qui dicitis malum bonum,\n et bonum malum;\n ponentes tenebras lucem,\n et lucem tenebras;\n ponentes amarum in dulce,\n et dulce in amarum!\n21\u00a0V\u00e6 qui sapientes estis in oculis vestris,\n et coram vobismetipsis prudentes.\n22\u00a0V\u00e6 qui potentes estis ad bibendum vinum,\n et viri fortes ad miscendam ebrietatem!\n23\u00a0qui justificatis impium pro muneribus,\n et justitiam justi aufertis ab eo!\n24\u00a0Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,\n et calor flamm\u00e6 exurit,\n sic radix eorum quasi favilla erit,\n et germen eorum ut pulvis ascendet;\n abjecerunt enim legem Domini exercituum,\n et eloquium sancti Isra\u00ebl blasphemaverunt.\n25\u00a0Ideo iratus est furor Domini in populum suum,\n et extendit manum suam super eum, et percussit eum:\n et conturbati sunt montes,\n et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum.\n In his omnibus non est adversus furor ejus,\n sed adhuc manus ejus extenta.\n26\u00a0Et elevabit signum in nationibus procul,\n et sibilabit ad eum de finibus terr\u00e6:\n et ecce festinus velociter veniet.\n27\u00a0Non est deficiens neque laborans in eo;\n non dormitabit, neque dormiet;\n neque solvetur cingulum renum ejus,\n nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.\n28\u00a0Sagitt\u00e6 ejus acut\u00e6, et omnes arcus ejus extenti.\n Ungul\u00e6 equorum ejus ut silex,\n et rot\u00e6 ejus quasi impetus tempestatis.\n29\u00a0Rugitus ejus ut leonis;\n rugiet ut catuli leonum:\n et frendet, et tenebit pr\u00e6dam,\n et amplexabitur, et non erit qui eruat.\n30\u00a0Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris:\n aspiciemus in terram,\n et ecce tenebr\u00e6 tribulationis,\n et lux obtenebrata est in caligine ejus.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 5","type":"page"}
