{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa015.htm","path":"bib/vul/isa015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa015.htm","text":"1\u00a0Onus Moab. [Quia nocte vastata est\n Ar Moab, conticuit;\n quia nocte vastatus est\n murus Moab, conticuit.\n2\u00a0Ascendit domus,\n et Dibon ad excelsa,\n in planctum super Nabo;\n et super Medaba, Moab ululavit;\n in cunctis capitibus ejus calvitium,\n et omnis barba radetur.\n3\u00a0In triviis ejus accincti sunt sacco;\n super tecta ejus et in plateis ejus\n omnis ululatus descendit in fletum.\n4\u00a0Clamabit Hesebon et Eleale,\n usque Jasa audita est vox eorum;\n super hoc expediti Moab ululabunt,\n anima ejus ululabit sibi.\n5\u00a0Cor meum ad Moab clamabit;\n vectes ejus usque ad Segor,\n vitulam conternantem;\n per ascensum enim Luith\n flens ascendet,\n et in via Oronaim\n clamorem contritionis levabunt.\n6\u00a0Aqu\u00e6 enim Nemrim desert\u00e6 erunt,\n quia aruit herba, defecit germen,\n viror omnis interiit.\n7\u00a0Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum:\n ad torrentem Salicum ducent eos.\n8\u00a0Quoniam circuivit clamor terminum Moab;\n usque ad Gallim ululatus ejus,\n et usque ad puteum Elim clamor ejus.\n9\u00a0Quia aqu\u00e6 Dibon replet\u00e6 sunt sanguine;\n ponam enim super Dibon additamenta;\n his qui fugerint de Moab leonem,\n et reliquiis terr\u00e6.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 15","type":"page"}
