{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa016.htm","path":"bib/vul/isa016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa016.htm","text":"1\u00a0[Emitte agnum, Domine, dominatorem terr\u00e6,\n de petra deserti\n ad montem fili\u00e6 Sion.\n2\u00a0Et erit: sicut avis fugiens,\n et pulli de nido avolantes,\n sic erunt fili\u00e6 Moab\n in transcensu Arnon.\n3\u00a0Ini consilium,\n coge concilium;\n pone quasi noctem umbram tuam\n in meridie;\n absconde fugientes, et vagos ne prodas.\n4\u00a0Habitabunt apud te profugi mei;\n Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris:\n finitus est enim pulvis, consummatus est miser,\n defecit qui conculcabat terram.\n5\u00a0Et pr\u00e6parabitur in misericordia solium,\n et sedebit super illud in veritate\n in tabernaculo David,\n judicans et qu\u00e6rens judicium,\n et velociter reddens quod justum est.\n6\u00a0Audivimus superbiam Moab:\n superbus est valde;\n superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus\n plus quam fortitudo ejus.\n7\u00a0Idcirco ululabit Moab ad Moab;\n universus ululabit:\n his qui l\u00e6tantur super muros cocti lateris,\n loquimini plagas suas.\n8\u00a0Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt,\n et vineam Sabama\n domini gentium exciderunt:\n flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt,\n erraverunt in deserto;\n propagines ejus relict\u00e6 sunt,\n transierunt mare.\n9\u00a0Super hoc plorabo in fletu Jazer\n vineam Sabama;\n inebriabo de lacrima mea,\n Hesebon et Eleale,\n quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam\n vox calcantium irruit.\n10\u00a0Et auferetur l\u00e6titia et exsultatio de Carmelo,\n et in vineis non exsultabit neque jubilabit.\n Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat;\n vocem calcantium abstuli.\n11\u00a0Super hoc venter meus ad Moab\n quasi cithara sonabit,\n et viscera mea ad murum cocti lateris.\n12\u00a0Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab\n super excelsis suis,\n ingredietur ad sancta sua ut obsecret,\n et non valebit.]\n13 Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc.\n14 Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus.","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 16","type":"page"}
