{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa017.htm","path":"bib/vul/isa017.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa017.htm","text":"1\u00a0Onus Damasci. [Ecce Damascus desinet esse civitas,\n et erit sicut acervus lapidum in ruina.\n2\u00a0Derelict\u00e6 civitates Aro\u00ebr\n gregibus erunt,\n et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.\n3\u00a0Et cessabit adjutorium ab Ephraim,\n et regnum a Damasco;\n et reliqui\u00e6 Syri\u00e6\n sicut gloria filiorum Isra\u00ebl erunt,\n dicit Dominus exercituum.\n4\u00a0Et erit in die illa:\n attenuabitur gloria Jacob,\n et pinguedo carnis ejus marcescet.\n5\u00a0Et erit sicut congregans in messe quod restiterit,\n et brachium ejus spicas leget;\n et erit sicut qu\u00e6rens spicas\n in valle Raphaim.\n6\u00a0Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio ole\u00e6\n duarum vel trium olivarum in summitate rami,\n sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus,\n dicit Dominus Deus Isra\u00ebl.\n7\u00a0In die illa inclinabitur homo ad\n factorem suum,\n et oculi ejus ad Sanctum Isra\u00ebl respicient;\n8\u00a0et non inclinabitur ad altaria qu\u00e6 fecerunt manus ejus;\n et qu\u00e6 operati sunt digiti ejus non respiciet\n lucos et delubra.\n9\u00a0In die illa erunt civitates fortitudinis ejus\n derelict\u00e6 sicut aratra, et segetes\n qu\u00e6 derelict\u00e6 sunt a facie filiorum Isra\u00ebl;\n et eris deserta.\n10\u00a0Quia oblitus es Dei salvatoris tui,\n et fortis adjutoris tui non es recordata:\n propterea plantabis plantationem fidelem,\n et germen alienum seminabis;\n11\u00a0in die plantationis tu\u00e6 labrusca,\n et mane semen tuum florebit;\n ablata est messis in die h\u00e6reditatis,\n et dolebit graviter.\n12\u00a0V\u00e6 multitudini populorum multorum,\n ut multitudo maris sonantis;\n et tumultus turbarum,\n sicut sonitus aquarum multarum.\n13\u00a0Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium,\n et increpabit eum, et fugiet procul;\n et rapietur sicut pulvis montium a facie venti,\n et sicut turbo coram tempestate.\n14\u00a0In tempore vespere, et ecce turbatio;\n in matutino, et non subsistet.\n H\u00e6c est pars eorum qui vastaverunt nos,\n et sors diripientium nos.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 17","type":"page"}
