{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa021.htm","path":"bib/vul/isa021.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa021.htm","text":"1\u00a0Onus deserti maris. [Sicut turbines ab africo veniunt,\n de deserto venit,\n de terra horribili.\n2\u00a0Visio dura nuntiata est mihi:\n qui incredulus est infideliter agit;\n et qui depopulator est vastat.\n Ascende, \u00c6lam; obside, Mede;\n omnem gemitum ejus cessare feci.\n3\u00a0Propterea repleti sunt lumbi mei dolore;\n angustia possedit me\n sicut angustia parturientis;\n corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.\n4\u00a0Emarcuit cor meum;\n tenebr\u00e6 stupefecerunt me:\n Babylon dilecta mea\n posita est mihi in miraculum.\n5\u00a0Pone mensam, contemplare in specula\n comedentes et bibentes:\n surgite, principes,\n arripite clypeum.\n6\u00a0H\u00e6c enim dixit mihi Dominus:\n Vade, et pone speculatorem,\n et quodcumque viderit annuntiet.\n7\u00a0Et vidit currum duorum equitum,\n ascensorem asini,\n et ascensorem cameli;\n et contemplatus est diligenter multo intuitu.\n8\u00a0Et clamavit leo:\n Super speculam Domini ego sum,\n stans jugiter per diem;\n et super custodiam meam ego sum,\n stans totis noctibus.\n9\u00a0Ecce iste venit ascensor\n vir big\u00e6 equitum;\n et respondit, et dixit:\n Cecidit, cecidit Babylon,\n et omnia sculptilia deorum ejus\n contrita sunt in terram.\n10\u00a0Tritura mea et filii are\u00e6 me\u00e6,\n qu\u00e6 audivi a Domino exercituum,\n Deo Isra\u00ebl,\n annuntiavi vobis.]\n \n11\u00a0Onus Duma. [Ad me clamat ex Seir:\n Custos, quid de nocte?\n custos, quid de nocte?\n12\u00a0Dixit custos:\n Venit mane et nox;\n si qu\u00e6ritis, qu\u00e6rite;\n convertimini, venite.]\n \n13\u00a0Onus in Arabia. [In saltu ad vesperam dormietis,\n in semitis Dedanim.\n14\u00a0Occurrentes sitienti ferte aquam,\n qui habitatis terram austri;\n cum panibus occurrite fugienti.\n15\u00a0A facie enim gladiorum fugerunt,\n a facie gladii imminentis,\n a facie arcus extenti,\n a facie gravis pr\u00e6lii.\n16\u00a0Quoniam h\u00e6c dicit Dominus ad me:\n Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii,\n et auferetur omnis gloria Cedar.\n17\u00a0Et reliqui\u00e6 numeri sagittariorum fortium\n de filiis Cedar imminuentur;\n Dominus enim Deus Isra\u00ebl locutus est.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 21","type":"page"}
