{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa022.htm","path":"bib/vul/isa022.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa022.htm","text":"1\u00a0Onus vallis Visionis. [Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti\n et tu omnis in tecta?\n2\u00a0Clamoris plena, urbs frequens,\n civitas exsultans;\n interfecti tui, non interfecti gladio,\n nec mortui in bello.\n3\u00a0Cuncti principes tui fugerunt simul\n dureque ligati sunt;\n omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter;\n procul fugerunt.\n4\u00a0Propterea dixi: Recedite a me:\n amare flebo;\n nolite incumbere ut consolemini me\n super vastitate fili\u00e6 populi mei;\n5\u00a0dies enim interfectionis,\n et conculcationis, et fletuum,\n Domino Deo exercituum,\n in valle Visionis,\n scrutans murum,\n et magnificus super montem.\n6\u00a0Et \u00c6lam sumpsit pharetram,\n currum hominis equitis,\n et parietem nudavit clypeus.\n7\u00a0Et erunt elect\u00e6 valles tu\u00e6 plen\u00e6 quadrigarum,\n et equites ponent sedes suas in porta.\n8\u00a0Et revelabitur operimentum Jud\u00e6,\n et videbis in die illa\n armamentarium domus saltus.\n9\u00a0Et scissuras civitatis David videbitis,\n quia multiplicat\u00e6 sunt;\n et congregastis aquas piscin\u00e6 inferioris,\n10\u00a0et domos Jerusalem numerastis,\n et destruxistis domos ad muniendum murum.\n11\u00a0Et lacum fecistis inter duos muros\n ad aquam piscin\u00e6 veteris;\n et non suspexistis ad eum qui fecerat eam,\n et operatorem ejus de longe non vidistis.\n12\u00a0Et vocabit Dominus Deus exercituum\n in die illa\n ad fletum, et ad planctum,\n ad calvitium, et ad cingulum sacci;\n13\u00a0et ecce gaudium et l\u00e6titia,\n occidere vitulos et jugulare arietes,\n comedere carnes, et bibere vinum:\n comedamus et bibamus,\n cras enim moriemur.\n14\u00a0Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum:\n Si dimittetur iniquitas h\u00e6c vobis donec moriamini,\n dicit Dominus Deus exercituum.]\n \n15\u00a0[H\u00e6c dicit Dominus Deus exercituum:\n Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo,\n ad Sobnam, pr\u00e6positum templi, et dices ad eum:\n16\u00a0Quid tu hic, aut quasi quis hic?\n quia excidisti tibi hic sepulchrum,\n excidisti in excelso memoriale diligenter,\n in petra tabernaculum tibi.\n17\u00a0Ecce Dominus asportari te faciet,\n sicut asportatur gallus gallinaceus;\n et quasi amictum, sic sublevabit te.\n18\u00a0Coronas coronabit te tribulatione;\n quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam;\n ibi morieris, et ibi erit currus glori\u00e6 tu\u00e6,\n ignominia domus domini tui.\n19\u00a0Et expellam te de statione tua,\n et de ministerio tuo deponam te.\n20\u00a0Et erit in die illa:\n vocabo servum meum Eliacim, filium Helci\u00e6,\n21\u00a0et induam illum tunica tua,\n et cingulo tuo confortabo eum,\n et potestatem tuam dabo in manu ejus;\n et erit quasi pater habitantibus Jerusalem\n et domui Juda.\n22\u00a0Et dabo clavem domus David\n super humerum ejus;\n et aperiet, et non erit qui claudat;\n et claudet, et non erit qui aperiat.\n23\u00a0Et figam illum paxillum in loco fideli,\n et erit in solium glori\u00e6 domui patris ejus.\n24\u00a0Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus;\n vasorum diversa genera,\n omne vas parvulum,\n a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum.\n25\u00a0In die illa, dicit Dominus exercituum,\n auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli,\n et frangetur, et cadet,\n et peribit quod pependerat in eo,\n quia Dominus locutus est.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 22","type":"page"}
