{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa024.htm","path":"bib/vul/isa024.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa024.htm","text":"1\u00a0[Ecce Dominus dissipabit terram:\n et nudabit eam, et affliget faciem ejus,\n et disperget habitatores ejus.\n2\u00a0Et erit sicut populus, sic sacerdos;\n et sicut servus, sic dominus ejus;\n sicut ancilla, sic domina ejus;\n sicut emens, sic ille qui vendit;\n sicut f\u0153nerator, sic is qui mutuum accipit;\n sicut qui repetit, sic qui debet.\n3\u00a0Dissipatione dissipabitur terra, et direptione pr\u00e6dabitur;\n Dominus enim locutus est verbum hoc.\n4\u00a0Luxit, et defluxit terra, et infirmata est;\n defluxit orbis,\n infirmata est altitudo populi terr\u00e6.\n5\u00a0Et terra infecta est ab habitatoribus suis,\n quia transgressi sunt leges,\n mutaverunt jus,\n dissipaverunt f\u0153dus sempiternum.\n6\u00a0Propter hoc maledictio vorabit terram,\n et peccabunt habitatores ejus;\n ideoque insanient cultores ejus,\n et relinquentur homines pauci.\n7\u00a0Luxit vindemia, infirmata est vitis,\n ingemuerunt omnes qui l\u00e6tabantur corde;\n8\u00a0cessavit gaudium tympanorum,\n quievit sonitus l\u00e6tantium,\n conticuit dulcedo cithar\u00e6.\n9\u00a0Cum cantico non bibent vinum;\n amara erit potio bibentibus illam.\n10\u00a0Attrita est civitas vanitatis,\n clausa est omnis domus, nullo intro\u00ebunte.\n11\u00a0Clamor erit super vino in plateis,\n deserta est omnia l\u00e6titia,\n translatum est gaudium terr\u00e6.\n12\u00a0Relicta est in urbe solitudo,\n et calamitas opprimet portas.\n13\u00a0Quia h\u00e6c erunt in medio terr\u00e6\n in medio populorum,\n quomodo si pauc\u00e6 oliv\u00e6 qu\u00e6 remanserunt\n excutiantur ex olea et racemi,\n cum fuerit finita vindemia.]\n \n14\u00a0[Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt:\n cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.\n15\u00a0Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum;\n in insulis maris\n nomen Domini Dei Isra\u00ebl.\n16\u00a0A finibus terr\u00e6 laudes audivimus,\n gloriam Justi.\n Et dixi: Secretum meum mihi,\n secretum meum mihi.\n V\u00e6 mihi!\n pr\u00e6varicantes pr\u00e6varicati sunt,\n et pr\u00e6varicatione transgressorum pr\u00e6varicati sunt.\n17\u00a0Formido, et fovea, et laqueus\n super te, qui habitator es terr\u00e6.\n18\u00a0Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam;\n et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo;\n quia cataract\u00e6 de excelsis apert\u00e6 sunt\n et concutientur fundamenta terr\u00e6.\n19\u00a0Confractione confringetur terra,\n contritione conteretur terra,\n commotione commovebitur terra;\n20\u00a0agitatione agitabitur terra sicut ebrius,\n et auferetur quasi tabernaculum unius noctis;\n et gravabit eam iniquitas sua,\n et corruet, et non adjiciet ut resurgat.\n21\u00a0Et erit: in die illa visitabit Dominus\n super militiam c\u00e6li in excelso,\n et super reges terr\u00e6 qui sunt super terram;\n22\u00a0et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum,\n et claudentur ibi in carcere,\n et post multos dies visitabuntur.\n23\u00a0Et erubescet luna, et confundetur sol,\n cum regnaverit Dominus exercituum\n in monte Sion et in Jerusalem\n et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 24","type":"page"}
