{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa028.htm","path":"bib/vul/isa028.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa028.htm","text":"1\u00a0[V\u00e6 coron\u00e6 superbi\u00e6, ebriis Ephraim,\n et flori decidenti, glori\u00e6 exsultationis ejus,\n qui erant in vertice vallis pinguissim\u00e6,\n errantes a vino.\n2\u00a0Ecce validus et fortis Dominus\n sicut impetus grandinis; turbo confringens,\n sicut impetus aquarum multarum inundantium\n et emissarum super terram spatiosam.\n3\u00a0Pedibus conculcabitur\n corona superbi\u00e6 ebriorum Ephraim.\n4\u00a0Et erit flos decidens glori\u00e6 exsultationis ejus,\n qui est super verticem vallis pinguium,\n quasi temporaneum ante maturitatem autumni,\n quod, cum aspexerit videns,\n statim ut manu tenuerit, devorabit illud.\n5\u00a0In die illa erit Dominus exercituum corona glori\u00e6,\n et sertum exsultationis residuo populi sui;\n6\u00a0et spiritus judicii sedenti super judicium,\n et fortitudo revertentibus de bello ad portam.]\n \n7\u00a0[Verum hi quoque pr\u00e6 vino nescierunt, et pr\u00e6 ebrietate erraverunt;\n sacerdos et propheta nescierunt pr\u00e6 ebrietate;\n absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate,\n nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.\n8\u00a0Omnes enim mens\u00e6 replet\u00e6 sunt vomitu sordiumque,\n ita ut non esset ultra locus.\n9\u00a0Quem docebit scientiam?\n et quem intelligere faciet auditum?\n Ablactatos a lacte,\n avulsos ab uberibus.\n10\u00a0Quia manda, remanda; manda, remanda;\n exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta;\n modicum ibi, modicum ibi.\n11\u00a0In loquela enim labii,\n et lingua altera\n loquetur ad populum istum.\n12\u00a0Cui dixit: H\u00e6c est requies mea,\n reficite lassum;\n et hoc est meum refrigerium:\n et noluerunt audire.\n13\u00a0Et erit eis verbum Domini:\n Manda, remanda; manda, remanda;\n exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta;\n modicum ibi, modicum ibi;\n ut vadant, et cadant retrorsum,\n et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.\n14\u00a0Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores,\n qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem.\n15\u00a0Dixistis enim: Percussimus f\u0153dus cum morte,\n et cum inferno fecimus pactum:\n flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos\n quia posuimus mendacium spem nostram,\n et mendacio protecti sumus.\n16\u00a0Idcirco h\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem,\n lapidem probatum,\n angularem, pretiosum, in fundamento fundatum;\n qui crediderit, non festinet.\n17\u00a0Et ponam in pondere judicium,\n et justitiam in mensura;\n et subvertet grando spem mendacii,\n et protectionem aqu\u00e6 inundabunt.\n18\u00a0Et delebitur f\u0153dus vestrum cum morte,\n et pactum vestrum cum inferno non stabit:\n flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.\n19\u00a0Quandocumque pertransierit, tollet vos,\n quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte;\n et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.\n20\u00a0Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat;\n et pallium breve utrumque operire non potest.\n21\u00a0Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus;\n sicut in valle qu\u00e6 est in Gabaon irascetur,\n ut faciat opus suum, alienum opus ejus:\n ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.\n22\u00a0Et nunc nolite illudere,\n ne forte constringantur vincula vestra;\n consummationem enim et abbreviationem audivi\n a Domino Deo exercituum, super universam terram.]\n \n23\u00a0[Auribus percipite, et audite vocem meam:\n attendite, et audite eloquium meum.\n24\u00a0Numquid tota die arabit arans ut serat?\n proscindet et sarriet humum suam?\n25\u00a0Nonne cum ad\u00e6quaverit faciem ejus,\n seret gith et cyminum sparget?\n et ponet triticum per ordinem, et hordeum,\n et milium, et viciam in finibus suis?\n26\u00a0Et erudiet illum in judicio;\n Deus suus docebit illum.\n27\u00a0Non enim in serris triturabitur gith,\n nec rota plaustri super cyminum circuibit;\n sed in virga excutietur gith,\n et cyminum in baculo.\n28\u00a0Panis autem comminuetur;\n verum non in perpetuum triturans triturabit illum,\n neque vexabit eum rota plaustri,\n neque ungulis suis comminuet eum.\n29\u00a0Et hoc a Domino Deo exercituum exivit,\n ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 28","type":"page"}
