{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa031.htm","path":"bib/vul/isa031.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa031.htm","text":"1\u00a0[V\u00e6 qui descendunt in \u00c6gyptum ad auxilium,\n in equis sperantes,\n et habentes fiduciam super quadrigis, quia mult\u00e6 sunt;\n et super equitibus, quia pr\u00e6validi nimis;\n et non sunt confisi super Sanctum Isra\u00ebl,\n et Dominum non requisierunt!\n2\u00a0Ipse autem sapiens adduxit malum,\n et verba sua non abstulit;\n et consurget contra domum pessimorum,\n et contra auxilium operantium iniquitatem.\n3\u00a0\u00c6gyptus homo, et non deus;\n et equi eorum caro, et non spiritus;\n et Dominus inclinabit manum suam,\n et corruet auxiliator, et cadet cui pr\u00e6statur auxilium,\n simulque omnes consumentur.\n4\u00a0Quia h\u00e6c dicit Dominus ad me:\n Quomodo si rugiat leo\n et catulus leonis super pr\u00e6dam suam;\n et cum occurrerit ei multitudo pastorum,\n a voce eorum non formidabit,\n et a multitudine eorum non pavebit:\n sic descendet Dominus exercituum ut pr\u00e6lietur\n super montem Sion et super collem ejus.\n5\u00a0Sicut aves volantes,\n sic proteget Dominus exercituum Jerusalem,\n protegens et liberans, transiens et salvans.\n6\u00a0Convertimini, sicut in profundum recesseratis,\n filii Isra\u00ebl.\n7\u00a0In die enim illa abjiciet vir\n idola argenti sui, et idola auri sui,\n qu\u00e6 fecerunt vobis manus vestr\u00e6 in peccatum.\n8\u00a0Et cadet Assur in gladio non viri,\n et gladius non hominis vorabit eum:\n et fugiet non a facie gladii,\n et juvenes ejus vectigales erunt.\n9\u00a0Et fortitudo ejus a terrore transibit,\n et pavebunt fugientes principes ejus,\n dixit Dominus: cujus ignis est in Sion\n et caminus ejus in Jerusalem.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 31","type":"page"}
