{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa032.htm","path":"bib/vul/isa032.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa032.htm","text":"1\u00a0[Ecce in justitia regnabit rex,\n et principes in judicio pr\u00e6erunt.\n2\u00a0Et erit vir sicut qui absconditur a vento,\n et celat se a tempestate;\n sicut rivi aquarum in siti,\n et umbra petr\u00e6 prominentis in terra deserta.\n3\u00a0Non caligabunt oculi videntium,\n et aures audientium diligenter auscultabunt.\n4\u00a0Et cor stultorum intelliget scientiam,\n et lingua balborum velociter loquetur et plane.\n5\u00a0Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps,\n neque fraudulentus appellabitur major;\n6\u00a0stultus enim fatua loquetur,\n et cor ejus faciet iniquitatem,\n ut perficiat simulationem,\n et loquatur ad Dominum fraudulenter,\n et vacuam faciat animam esurientis,\n et potum sitienti auferat.\n7\u00a0Fraudulenti vasa pessima sunt;\n ipse enim cogitationes concinnavit\n ad perdendos mites in sermone mendacii,\n cum loqueretur pauper judicium.\n8\u00a0Princeps vero ea qu\u00e6 digna sunt principe cogitabit,\n et ipse super duces stabit.]\n \n9\u00a0[Mulieres opulent\u00e6, surgite,\n et audite vocem meam;\n fili\u00e6 confidentes,\n percipite auribus eloquium meum.\n10\u00a0Post dies enim et annum,\n vos conturbabimini confidentes;\n consummata est enim vindemia,\n collectio ultra non veniet.\n11\u00a0Obstupescite, opulent\u00e6;\n conturbamini, confidentes:\n exuite vos et confundimini;\n accingite lumbos vestros.\n12\u00a0Super ubera plangite,\n super regione desiderabili,\n super vinea fertili.\n13\u00a0Super humum populi mei\n spin\u00e6 et vepres ascendent:\n quanto magis super omnes domos gaudii\n civitatis exultantis!\n14\u00a0Domus enim dimissa est,\n multitudo urbis relicta est,\n tenebr\u00e6 et palpatio\n fact\u00e6 sunt super speluncas usque in \u00e6ternum;\n gaudium onagrorum,\n pascua gregum.\n15\u00a0Donec effundatur super nos\n spiritus de excelso,\n et erit desertum in carmel,\n et carmel in saltum reputabitur.\n16\u00a0Et habitabit in solitudine judicium,\n et justitia in carmel sedebit.\n17\u00a0Et erit opus justiti\u00e6 pax,\n et cultus justiti\u00e6 silentium,\n et securitas usque in sempiternum.\n18\u00a0Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis,\n et in tabernaculis fiduci\u00e6,\n et in requie opulenta.\n19\u00a0Grando autem in descensione saltus,\n et humilitate humiliabitur civitas.\n20\u00a0Beati qui seminatis super omnes aquas,\n immittentes pedem bovis et asini.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 32","type":"page"}
