{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa033.htm","path":"bib/vul/isa033.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa033.htm","text":"1\u00a0[V\u00e6 qui pr\u00e6daris! nonne et ipse pr\u00e6daberis?\n et qui spernis, nonne et ipse sperneris?\n Cum consummaveris depr\u00e6dationem, depr\u00e6daberis;\n cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.\n2\u00a0Domine, miserere nostri,\n te enim exspectavimus;\n esto brachium nostrum in mane,\n et salus nostra in tempore tribulationis.\n3\u00a0A voce angeli fugerunt populi,\n et ab exaltatione tua dispers\u00e6 sunt gentes.\n4\u00a0Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus,\n velut cum foss\u00e6 plen\u00e6 fuerint de eo.\n5\u00a0Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso;\n implevit Sion judicio et justitia.\n6\u00a0Et erit fides in temporibus tuis:\n diviti\u00e6 salutis sapientia et scientia;\n timor Domini ipse est thesaurus ejus.\n7\u00a0Ecce videntes clamabunt foris;\n angeli pacis amare flebunt.\n8\u00a0Dissipat\u00e6 sunt vi\u00e6,\n cessavit transiens per semitam:\n irritum factum est pactum, projecit civitates,\n non reputavit homines.\n9\u00a0Luxit et elanguit terra;\n confusus est Libanus, et obsorduit:\n et factus est Saron sicut desertum,\n et concussa est Basan, et Carmelus.\n10\u00a0Nunc consurgam, dicit Dominus;\n nunc exaltabor, nunc sublevabor.\n11\u00a0Concipietis ardorem, parietis stipulam;\n spiritus vester ut ignis vorabit vos.\n12\u00a0Et erunt populi quasi de incendio cinis;\n spin\u00e6 congregat\u00e6 igni comburentur.\n13\u00a0Audite, qui longe estis, qu\u00e6 fecerim;\n et cognoscite, vicini, fortitudinem meam.\n14\u00a0Conterriti sunt in Sion peccatores;\n possedit tremor hypocritas.\n Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante?\n quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?\n15\u00a0Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem,\n qui projicit avaritiam ex calumnia,\n et excutit manus suas ab omni munere,\n qui obturat aures suas ne audiat sanguinem,\n et claudit oculos suos ne videat malum.\n16\u00a0Iste in excelsis habitabit;\n munimenta saxorum sublimitas ejus:\n panis ei datus est, aqu\u00e6 ejus fideles sunt.\n17\u00a0Regem in decore suo videbunt oculi ejus,\n cernent terram de longe.\n18\u00a0Cor tuum meditabitur timorem:\n ubi est litteratus? ubi legis verba ponderans?\n ubi doctor parvulorum?\n19\u00a0Populum impudentem non videbis,\n populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere\n disertitudinem lingu\u00e6 ejus, in quo nulla est sapientia.\n20\u00a0Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostr\u00e6:\n oculi tui videbunt Jerusalem,\n habitationem opulentam,\n tabernaculum quod nequaquam transferri poterit;\n nec auferentur clavi ejus in sempiternum,\n et omnes funiculi ejus non rumpentur:\n21\u00a0quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster:\n locus fluviorum rivi latissimi et patentes:\n non transibit per eum navis remigum,\n neque trieris magna transgredietur eum.\n22\u00a0Dominus enim judex noster,\n Dominus legifer noster,\n Dominus rex noster,\n ipse salvabit nos.\n23\u00a0Laxati sunt funiculi tui,\n et non pr\u00e6valebunt;\n sic erit malus tuus\n ut dilatare signum non queas.\n Tunc dividentur spolia pr\u00e6darum multarum;\n claudi diripient rapinam.\n24\u00a0Nec dicet vicinus: Elangui;\n populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 33","type":"page"}
