{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa037.htm","path":"bib/vul/isa037.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa037.htm","text":"1 Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini.\n2 Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam, filium Amos, prophetam,\n3 et dixerunt ad eum: H\u00e6c dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemi\u00e6, dies h\u00e6c; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.\n4 Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus: leva ergo orationem pro reliquiis qu\u00e6 repert\u00e6 sunt.\n5 Et venerunt servi regis Ezechi\u00e6 ad Isaiam.\n6 Et dixit ad eos Isaias: H\u00e6c dicetis domino vestro: H\u00e6c dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum qu\u00e6 audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.\n7\u00a0Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua.\n \n8 Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum pr\u00e6liantem adversus Lobnam: audierat enim quia profectus esset de Lachis.\n9 Et audivit de Tharaca rege \u00c6thiopi\u00e6, dicentes: Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens:\n10 H\u00e6c dicetis Ezechi\u00e6 regi Jud\u00e6, loquentes: Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum.\n11 Ecce tu audisti omnia qu\u00e6 fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt: et tu poteris liberari?\n12 Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thalassar?\n13\u00a0Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava?\n \n14 Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino:\n15 et oravit Ezechias ad Dominum, dicens:\n16 Domine exercituum, Deus Isra\u00ebl, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terr\u00e6: tu fecisti c\u00e6lum et terram.\n17 Inclina, Domine, aurem tuam, et audi; aperi, Domine, oculos tuos, et vide: et audi omnia verba Sennacherib, qu\u00e6 misit ad blasphemandum Deum viventem.\n18 Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum,\n19 et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos.\n20 Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terr\u00e6 quia tu es Dominus solus.\n21 Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens: H\u00e6c dicit Dominus Deus Isra\u00ebl: Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum,\n22\u00a0hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: [Despexit te et subsannavit te,\n virgo filia Sion;\n post te caput movit,\n filia Jerusalem.\n23\u00a0Cui exprobrasti? et quem blasphemasti?\n et super quem exaltasti vocem,\n et levasti altitudinem oculorum tuorum?\n ad Sanctum Isra\u00ebl.\n24\u00a0In manu servorum tuorum exprobrasti Domino,\n et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum\n ego ascendi altitudinem montium juga Libani;\n et succidam excelsa cedrorum ejus,\n et electas abietes illius,\n et introibo altitudinem summitatis ejus,\n saltum Carmeli ejus.\n25\u00a0Ego fodi, et bibi aquam,\n et exsiccavi vestigio pedis mei\n omnes rivos aggerum.\n26\u00a0Numquid non audisti qu\u00e6 olim fecerim ei?\n Ex diebus antiquis ego plasmavi illud;\n et nunc adduxi,\n et factum est in eradicationem collium compugnantium,\n et civitatum munitarum.\n27\u00a0Habitatores earum breviata manu\n contremuerunt, et confusi sunt.\n Facti sunt sicut f\u0153num agri,\n et gramen pascu\u00e6,\n et herba tectorum,\n qu\u00e6 exaruit antequam maturesceret.\n28\u00a0Habitationem tuam, et egressum tuum,\n et introitum tuum cognovi,\n et insaniam tuam contra me.\n29\u00a0Cum fureres adversum me,\n superbia tua ascendit in aures meas.\n Ponam ergo circulum in naribus tuis,\n et frenum in labiis tuis,\n et reducam te in viam\n per quem venisti.]\n \n30 Tibi autem hoc erit signum: comede hoc anno qu\u00e6 sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum.\n31 Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum:\n32 quia de Jerusalem exibunt reliqui\u00e6, et salvatio de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet istud.\n33\u00a0Propterea h\u00e6c dicit Dominus de rege Assyriorum: [Non intrabit civitatem hanc,\n et non jaciet ibi sagittam,\n et non occupabit eam clypeus,\n et non mittet in circuitu ejus aggerem.\n34\u00a0In via qua venit, per eam revertetur,\n et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.\n35\u00a0Et protegam civitatem istam, ut salvem eam\n propter me, et propter David, servum meum.]\n36 Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.\n37 Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive.\n38 Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo.","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 37","type":"page"}
