{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa040.htm","path":"bib/vul/isa040.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa040.htm","text":"1\u00a0[Consolamini, consolamini, popule meus,\n dicit Deus vester.\n2\u00a0Loquimini ad cor Jerusalem,\n et advocate eam,\n quoniam completa est malitia ejus,\n dimissa est iniquitas illius:\n suscepit de manu Domini duplicia\n pro omnibus peccatis suis.\n3\u00a0Vox clamantis in deserto:\n Parate viam Domini,\n rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.\n4\u00a0Omnis vallis exaltabitur,\n et omnis mons et collis humiliabitur,\n et erunt prava in directa,\n et aspera in vias planas:\n5\u00a0et revelabitur gloria Domini,\n et videbit omnis caro pariter\n quod os Domini locutum est.\n6\u00a0Vox dicentis: Clama.\n Et dixi: Quid clamabo?\n Omnis caro f\u0153num,\n et omnis gloria ejus quasi flos agri.\n7\u00a0Exsiccatum est f\u0153num, et cecidit flos,\n quia spiritus Domini sufflavit in eo.\n Vere f\u0153num est populus:\n8\u00a0exsiccatum est f\u0153num, et cecidit flos;\n verbum autem Domini nostri manet in \u00e6ternum.\n9\u00a0Super montem excelsum ascende,\n tu qui evangelizas Sion;\n exalta in fortitudine vocem tuam,\n qui evangelizas Jerusalem:\n exalta, noli timere.\n Dic civitatibus Juda:\n Ecce Deus vester:\n10\u00a0ecce Dominus Deus in fortitudine veniet,\n et brachium ejus dominabitur:\n ecce merces ejus cum eo,\n et opus illius coram illo.\n11\u00a0Sicut pastor gregem suum pascet,\n in brachio suo congregabit agnos,\n et in sinu suo levabit;\n f\u0153tas ipse portabit.\n12\u00a0Quis mensus est pugillo aquas,\n et c\u00e6los palmo ponderavit?\n quis appendit tribus digitis molem terr\u00e6,\n et liberavit in pondere montes,\n et colles in statera?\n13\u00a0Quis adjuvit spiritum Domini?\n aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi?\n14\u00a0cum quo iniit consilium, et instruxit eum,\n et docuit eum semitam justiti\u00e6,\n et erudivit eum scientiam,\n et viam prudenti\u00e6 ostendit illi?\n15\u00a0Ecce gentes quasi stilla situl\u00e6,\n et quasi momentum stater\u00e6 reputat\u00e6 sunt;\n ecce insul\u00e6 quasi pulvis exiguus.\n16\u00a0Et Libanus non sufficiet ad succendendum,\n et animalia ejus non sufficient ad holocaustum.\n17\u00a0Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo,\n et quasi nihilum et inane reputat\u00e6 sunt ei.]\n \n18\u00a0[Cui ergo similem fecisti Deum?\n aut quam imaginem ponetis ei?\n19\u00a0Numquid sculptile conflavit faber?\n aut aurifex auro figuravit illud,\n et laminis argenteis argentarius?\n20\u00a0Forte lignum et imputribile elegit;\n artifex sapiens qu\u00e6rit\n quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.\n21\u00a0Numquid non scitis? numquid non audistis?\n numquid non annuntiatum est vobis ab initio?\n numquid non intellexistis fundamenta terr\u00e6?\n22\u00a0Qui sedet super gyrum terr\u00e6,\n et habitatores ejus sunt quasi locust\u00e6;\n qui extendit velut nihilum c\u00e6los,\n et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;\n23\u00a0qui dat secretorum scrutatores quasi non sint,\n judices terr\u00e6 velut inane fecit.\n24\u00a0Et quidem neque plantatus, neque satus,\n neque radicatus in terra truncus eorum;\n repente flavit in eos, et aruerunt,\n et turbo quasi stipulam auferet eos.\n25\u00a0Et cui assimilastis me, et ad\u00e6quastis?\n dicit Sanctus.\n26\u00a0Levate in excelsum oculos vestros, et videte\n quis creavit h\u00e6c:\n qui educit in numero militiam eorum,\n et omnes ex nomine vocat;\n pr\u00e6 multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus,\n neque unum reliquum fuit.\n27\u00a0Quare dicis, Jacob,\n et loqueris, Isra\u00ebl:\n Abscondita est via mea a Domino,\n et a Deo meo judicium meum transivit?\n28\u00a0Numquid nescis, aut non audisti?\n Deus sempiternus Dominus,\n qui creavit terminos terr\u00e6:\n non deficiet, neque laborabit,\n nec est investigatio sapienti\u00e6 ejus.\n29\u00a0Qui dat lasso virtutem,\n et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.\n30\u00a0Deficient pueri, et laborabunt,\n et juvenes in infirmitate cadent;\n31\u00a0qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem,\n assument pennas sicut aquil\u00e6:\n current et non laborabunt,\n ambulabunt et non deficient.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 40","type":"page"}
