{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa048.htm","path":"bib/vul/isa048.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa048.htm","text":"1\u00a0[Audite h\u00e6c, domus Jacob,\n qui vocamini nomine Isra\u00ebl,\n et de aquis Juda existis;\n qui juratis in nomine Domini,\n et Dei Isra\u00ebl recordamini\n non in veritate neque in justitia.\n2\u00a0De civitate enim sancta vocati sunt,\n et super Deum Isra\u00ebl constabiliti sunt:\n Dominus exercituum nomen ejus.\n3\u00a0Priora ex tunc annuntiavi,\n et ex ore meo exierunt, et audita feci ea:\n repente operatus sum, et venerunt.\n4\u00a0Scivi enim quia durus es tu,\n et nervus ferreus cervix tua,\n et frons tua \u00e6rea.\n5\u00a0Pr\u00e6dixi tibi ex tunc;\n antequam venirent, indicavi tibi,\n ne forte diceres: Idola mea fecerunt h\u00e6c,\n et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.\n6\u00a0Qu\u00e6 audisti, vide omnia;\n vos autem, num annuntiastis?\n Audita feci tibi nova ex tunc,\n et conservata sunt qu\u00e6 nescis.\n7\u00a0Nunc creata sunt et non ex tunc;\n et ante diem, et non audisti ea,\n ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea.\n8\u00a0Neque audisti, neque cognovisti,\n neque ex tunc aperta est auris tua:\n scio enim quia pr\u00e6varicans pr\u00e6varicaberis,\n et transgressorem ex utero vocavi te.\n9\u00a0Propter nomen meum longe faciam furorem meum,\n et laude mea infrenabo te,\n ne intereas.\n10\u00a0Ecce excoxi te, sed non quasi argentum;\n elegi te in camino paupertatis.\n11\u00a0Propter me, propter me faciam,\n ut non blasphemer;\n et gloriam meam alteri non dabo.\n12\u00a0Audi me, Jacob,\n et Isra\u00ebl, quem ego voco:\n ego ipse, ego primus,\n et ego novissimus.\n13\u00a0Manus quoque mea fundavit terram,\n et dextera mea mensa est c\u00e6los;\n ego vocabo eos,\n et stabunt simul.\n14\u00a0Congregamini, omnes vos, et audite:\n quis de eis annuntiavit h\u00e6c?\n Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone,\n et brachium suum in Chald\u00e6is.\n15\u00a0Ego, ego locutus sum, et vocavi eum;\n adduxi eum, et directa est via ejus.\n16\u00a0Accedite ad me et audite hoc:\n non a principio in abscondito locutus sum:\n ex tempore antequam fieret, ibi eram:\n et nunc Dominus Deus misit me,\n et spiritus ejus.\n17\u00a0H\u00e6c dicit Dominus, redemptor tuus,\n Sanctus Isra\u00ebl:\n Ego Dominus Deus tuus,\n docens te utilia,\n gubernans te in via qua ambulas.\n18\u00a0Utinam attendisses mandata mea:\n facta fuisset sicut flumen pax tua,\n et justitia tua sicut gurgites maris:\n19\u00a0et fuisset quasi arena semen tuum,\n et stirps uteri tui ut lapilli ejus;\n non interisset et non fuisset attritum\n nomen ejus a facie mea.\n20\u00a0Egredimini de Babylone, fugite a Chald\u00e6is,\n in voce exsultationis annuntiate:\n auditum facite hoc,\n et efferte illud usque ad extrema terr\u00e6.\n Dicite: Redemit Dominus\n servum suum Jacob.\n21\u00a0Non sitierunt in deserto, cum educeret eos:\n aquam de petra produxit eis,\n et scidit petram, et fluxerunt aqu\u00e6.\n22 Non est pax impiis, dicit Dominus.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 48","type":"page"}
