{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa049.htm","path":"bib/vul/isa049.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa049.htm","text":"1\u00a0[Audite, insul\u00e6,\n et attendite, populi de longe:\n Dominus ab utero vocavit me;\n de ventre matris me\u00e6 recordatus est nominis mei.\n2\u00a0Et posuit os meum quasi gladium acutum,\n in umbra manus su\u00e6 protexit me,\n et posuit me sicut sagittam electam:\n in pharetra sua abscondit me.\n3\u00a0Et dixit mihi: Servus meus es tu Isra\u00ebl,\n quia in te gloriabor.\n4\u00a0Et ego dixi: In vacuum laboravi;\n sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi:\n ergo judicium meum cum Domino,\n et opus meum cum Deo meo.\n5\u00a0Et nunc dicit Dominus,\n formans me ex utero servum sibi,\n ut reducam Jacob ad eum,\n et Isra\u00ebl non congregabitur;\n et glorificatus sum in oculis Domini,\n et Deus meus factus est fortitudo mea.\n6\u00a0Et dixit: Parum est ut sis mihi servus\n ad suscitandas tribus Jacob,\n et f\u00e6ces Isra\u00ebl convertendas:\n ecce dedi te in lucem gentium,\n ut sis salus mea\n usque ad extremum terr\u00e6.\n7\u00a0H\u00e6c dicit Dominus,\n redemptor Isra\u00ebl, Sanctus ejus,\n ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem,\n ad servum dominorum:\n Reges videbunt,\n et consurgent principes, et adorabunt\n propter Dominum, quia fidelis est,\n et Sanctum Isra\u00ebl qui elegit te.]\n \n8\u00a0[H\u00e6c dicit Dominus:\n In tempore placito exaudivi te,\n et in die salutis auxiliatus sum tui:\n et servavi te, et dedi te in f\u0153dus populi,\n ut suscitares terram,\n et possideres h\u00e6reditates dissipatas;\n9\u00a0ut diceres his qui vincti sunt: Exite,\n et his qui in tenebris: Revelamini.\n Super vias pascentur,\n et in omnibus planis pascua eorum.\n10\u00a0Non esurient neque sitient,\n et non percutiet eos \u00e6stus et sol,\n quia miserator eorum reget eos,\n et ad fontes aquarum potabit eos.\n11\u00a0Et ponam omnes montes meos in viam,\n et semit\u00e6 me\u00e6 exaltabuntur.\n12\u00a0Ecce isti de longe venient,\n et ecce illi ab aquilone et mari,\n et isti de terra australi.\n13\u00a0Laudate, c\u00e6li, et exsulta, terra;\n jubilate, montes, laudem,\n quia consolatus est Dominus populum suum,\n et pauperum suorum miserebitur.]\n \n14\u00a0[Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus,\n et Dominus oblitus est mei.\n15\u00a0Numquid oblivisci potest mulier infantem suum,\n ut non misereatur filio uteri sui?\n Etsi illa oblita fuerit,\n ego tamen non obliviscar tui.\n16\u00a0Ecce in manibus meis descripsi te;\n muri tui coram oculis meis semper.\n17\u00a0Venerunt structores tui;\n destruentes te et dissipantes a te exibunt.\n18\u00a0Leva in circuitu oculos tuos, et vide:\n omnes isti congregati sunt, venerunt tibi.\n Vivo ego, dicit Dominus,\n quia omnibus his velut ornamento vestieris,\n et circumdabis tibi eos quasi sponsa;\n19\u00a0quia deserta tua, et solitudines tu\u00e6,\n et terra ruin\u00e6 tu\u00e6,\n nunc angusta erunt pr\u00e6 habitatoribus;\n et longe fugabuntur qui absorbebant te.\n20\u00a0Adhuc dicent in auribus tuis\n filii sterilitatis tu\u00e6:\n Angustus est mihi locus;\n fac spatium mihi ut habitem.\n21\u00a0Et dices in corde tuo:\n Quis genuit mihi istos?\n ego sterilis et non pariens,\n transmigrata, et captiva;\n et istos quis enutrivit?\n ego destituta et sola;\n et isti ubi erant?\n22\u00a0H\u00e6c dicit Dominus Deus:\n Ecce levabo ad gentes manum meam,\n et ad populos exaltabo signum meum:\n et afferent filios tuos in ulnis,\n et filias tuas super humeros portabunt.\n23\u00a0Et erunt reges nutritii tui,\n et regin\u00e6 nutrices tu\u00e6;\n vultu in terram demisso adorabunt te,\n et pulverem pedum tuorum lingent.\n Et scies quia ego Dominus,\n super quo non confundentur qui exspectant eum.\n24\u00a0Numquid tolletur a forti pr\u00e6da?\n aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit?\n25\u00a0Quia h\u00e6c dicit Dominus:\n Equidem, et captivitas a forti tolletur,\n et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur.\n Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo,\n et filios tuos ego salvabo.\n26\u00a0Et cibabo hostes tuos carnibus suis,\n et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur,\n et sciet omnis caro\n quia ego Dominus salvans te,\n et redemptor tuus fortis Jacob.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 49","type":"page"}
