{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa051.htm","path":"bib/vul/isa051.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa051.htm","text":"1\u00a0[Audite me, qui sequimini quod justum est,\n et qu\u00e6ritis Dominum;\n attendite ad petram unde excisi estis,\n et ad cavernam laci de qua pr\u00e6cisi estis.\n2\u00a0Attendite ad Abraham, patrem vestrum,\n et ad Saram, qu\u00e6 peperit vos:\n quia unum vocavi eum,\n et benedixi ei, et multiplicavi eum.\n3\u00a0Consolabitur ergo Dominus Sion,\n et consolabitur omnes ruinas ejus:\n et ponet desertum ejus quasi delicias,\n et solitudinem ejus quasi hortum Domini.\n Gaudium et l\u00e6titia invenietur in ea,\n gratiarum actio et vox laudis.\n4\u00a0Attendite ad me, popule meus,\n et tribus mea, me audite:\n quia lex a me exiet,\n et judicium meum in lucem populorum requiescet.\n5\u00a0Prope est justus meus, egressus est salvator meus,\n et brachia mea populos judicabunt;\n me insul\u00e6 exspectabunt,\n et brachium meum sustinebunt.\n6\u00a0Levate in c\u00e6lum oculos vestros,\n et videte sub terra deorsum:\n quia c\u00e6li sicut fumus liquescent,\n et terra sicut vestimentum atteretur,\n et habitatores ejus sicut h\u00e6c interibunt:\n salus autem mea in sempiternum erit,\n et justitia mea non deficiet.\n7\u00a0Audite me, qui scitis justum,\n populus meus, lex mea in corde eorum:\n nolite timere opprobrium hominum,\n et blasphemias eorum ne metuatis:\n8\u00a0sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis,\n et sicut lanam, sic devorabit eos tinea:\n salus autem mea in sempiternum erit,\n et justitia mea in generationes generationum.\n9\u00a0Consurge, consurge, induere fortitudinem,\n brachium Domini!\n consurge sicut in diebus antiquis,\n in generationibus s\u00e6culorum.\n Numquid non tu percussisti superbum,\n vulnerasti draconem?\n10\u00a0numquid non tu siccasti mare,\n aquam abyssi vehementis;\n qui posuisti profundum maris viam,\n ut transirent liberati?\n11\u00a0Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur,\n et venient in Sion laudantes,\n et l\u00e6titia sempiterna super capita eorum:\n gaudium et l\u00e6titiam tenebunt;\n fugiet dolor et gemitus.\n12\u00a0Ego, ego ipse consolabor vos.\n Quis tu, ut timeres ab homine mortali,\n et a filio hominis qui quasi f\u0153num ita arescet?\n13\u00a0Et oblitus es Domini, factoris tui,\n qui tetendit c\u00e6los et fundavit terram;\n et formidasti jugiter tota die\n a facie furoris ejus qui te tribulabat,\n et paraverat ad perdendum.\n Ubi nunc est furor tribulantis?\n14\u00a0Cito veniet gradiens ad aperiendum;\n et non interficiet usque ad internecionem,\n nec deficiet panis ejus.\n15\u00a0Ego autem sum Dominus Deus tuus,\n qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus:\n Dominus exercituum nomen meum.\n16\u00a0Posui verba mea in ore tuo,\n et in umbra manus me\u00e6 protexi te,\n ut plantes c\u00e6los, et fundes terram,\n et dicas ad Sion: Populus meus es tu.]\n \n17\u00a0[Elevare, elevare,\n consurge, Jerusalem,\n qu\u00e6 bibisti de manu Domini\n calicem ir\u00e6 ejus;\n usque ad fundum calicis soporis bibisti,\n et potasti usque ad f\u00e6ces.\n18\u00a0Non est qui sustentet eam,\n ex omnibus filiis quos genuit;\n et non est qui apprehendat manum ejus,\n ex omnibus filiis quos enutrivit.\n19\u00a0Duo sunt qu\u00e6 occurrerunt tibi;\n quis contristabitur super te?\n Vastitas, et contritio, et fames, et gladius;\n quis consolabitur te?\n20\u00a0Filii tui projecti sunt, dormierunt\n in capite omnium viarum\n sicut oryx illaqueatus,\n pleni indignatione Domini,\n increpatione Dei tui.\n21\u00a0Idcirco audi hoc, paupercula,\n et ebria non a vino.\n22\u00a0H\u00e6c dicit dominator tuus Dominus,\n et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo:\n Ecce tuli de manu tua\n calicem soporis,\n fundum calicis indignationis me\u00e6:\n non adjicies ut bibas illum ultra.\n23\u00a0Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt,\n et dixerunt anim\u00e6 tu\u00e6:\n Incurvare, ut transeamus;\n et posuisti ut terram corpus tuum,\n et quasi viam transeuntibus.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 51","type":"page"}
