{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa057.htm","path":"bib/vul/isa057.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa057.htm","text":"1\u00a0[Justus perit,\n et non est qui recogitet in corde suo;\n et viri misericordi\u00e6 colliguntur,\n quia non est qui intelligat:\n a facie enim maliti\u00e6 collectus est justus.\n2\u00a0Veniat pax;\n requiescat in cubili suo\n qui ambulavit in directione sua.\n3\u00a0Vos autem accedite huc,\n filii auguratricis,\n semen adulteri et fornicari\u00e6.\n4\u00a0Super quem lusistis?\n super quem dilatastis os,\n et ejecistis linguam?\n Numquid non vos filii scelesti,\n semen mendax,\n5\u00a0qui consolamini in diis\n subter omne lignum frondosum,\n immolantes parvulos in torrentibus,\n subter eminentes petras?\n6\u00a0In partibus torrentis pars tua;\n h\u00e6c est sors tua:\n et ipsis effudisti libamen,\n obtulisti sacrificium.\n Numquid super his non indignabor?\n7\u00a0Super montem excelsum et sublimem\n posuisti cubile tuum,\n et illuc ascendisti\n ut immolares hostias.\n8\u00a0Et post ostium, et retro postem,\n posuisti memoriale tuum.\n Quia juxta me discooperuisti,\n et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum,\n et pepigisti cum eis f\u0153dus;\n dilexisti stratum eorum\n manu aperta.\n9\u00a0Et ornasti te regi unguento,\n et multiplicasti pigmenta tua.\n Misisti legatos tuos procul,\n et humiliata es usque ad inferos.\n10\u00a0In multitudine vi\u00e6 tu\u00e6 laborasti;\n non dixisti: Quiescam.\n Vitam manus tu\u00e6 invenisti;\n propterea non rogasti.\n11\u00a0Pro quo sollicita timuisti,\n quia mentita es,\n et mei non es recordata,\n neque cogitasti in corde tuo?\n Quia ego tacens et quasi non videns,\n et mei oblita es.\n12\u00a0Ego annuntiabo justitiam tuam,\n et opera tua non proderunt tibi.\n13\u00a0Cum clamaveris, liberent te congregati tui,\n et omnes eos auferet ventus,\n tollet aura.]\n [Qui autem fiduciam habet mei, h\u00e6reditabit terram,\n et possidebit montem sanctum meum.\n14\u00a0Et dicam: Viam facite, pr\u00e6bete iter; declinate de semita,\n auferte offendicula de via populi mei.\n15\u00a0Quia h\u00e6c dicit Excelsus,\n et Sublimis, habitans \u00e6ternitatem, et sanctum nomen ejus:\n in excelso et in sancto habitans,\n et cum contrito et humili spiritu:\n ut vivificet spiritum humilium,\n et vivificet cor contritorum.\n16\u00a0Non enim in sempiternum litigabo,\n neque usque ad finem irascar,\n quia spiritus a facie mea egredietur,\n et flatus ego faciam.\n17\u00a0Propter iniquitatem avariti\u00e6 ejus iratus sum, et percussi eum.\n Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum;\n et abiit vagus in via cordis sui.\n18\u00a0Vias ejus vidi, et sanavi eum;\n et reduxi eum, et reddidi consolationes\n ipsi, et lugentibus ejus.\n19\u00a0Creavi fructum labiorum pacem;\n pacem ei qui longe est et qui prope,\n dixit Dominus, et sanavi eum.\n20\u00a0Impii autem quasi mare fervens,\n quod quiescere non potest,\n et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.\n21 Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 57","type":"page"}
