{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/isa059.htm","path":"bib/vul/isa059.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/isa059.htm","text":"1\u00a0[Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat,\n neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.\n2\u00a0Sed iniquitates vestr\u00e6 diviserunt\n inter vos et Deum vestrum;\n et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis,\n ne exaudiret.\n3\u00a0Manus enim vestr\u00e6 pollut\u00e6 sunt sanguine,\n et digiti vestri iniquitate;\n labia vestra locuta sunt mendacium,\n et lingua vestra iniquitatem fatur.\n4\u00a0Non est qui invocet justitiam,\n neque est qui judicet vere:\n sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates;\n conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.\n5\u00a0Ova aspidum ruperunt,\n et telas arane\u00e6 texuerunt.\n Qui comederit de ovis eorum, morietur;\n et quod confotum est, erumpet in regulum.\n6\u00a0Tel\u00e6 eorum non erunt in vestimentum,\n neque operientur operibus suis;\n opera eorum opera inutilia,\n et opus iniquitatis in manibus eorum.\n7\u00a0Pedes eorum ad malum currunt,\n et festinant ut effundant sanguinem innocentem;\n cogitationes eorum cogitationes inutiles:\n vastitas et contritio in viis eorum.\n8\u00a0Viam pacis nescierunt,\n et non est judicium in gressibus eorum;\n semit\u00e6 eorum incurvat\u00e6 sunt eis:\n omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.\n9\u00a0Propter hoc elongatum est judicium a nobis,\n et non apprehendet nos justitia.\n Exspectavimus lucem, et ecce tenebr\u00e6;\n splendorem, et in tenebris ambulavimus.\n10\u00a0Palpavimus sicut c\u00e6ci parietem,\n et quasi absque oculis attrectavimus:\n impegimus meridie quasi in tenebris;\n in caliginosis quasi mortui.\n11\u00a0Rugiemus quasi ursi omnes,\n et quasi columb\u00e6 meditantes gememus:\n exspectavimus judicium, et non est;\n salutem, et elongata est a nobis.\n12\u00a0Multiplicat\u00e6 sunt enim iniquitates nostr\u00e6 coram te,\n et peccata nostra responderunt nobis,\n quia scelera nostra nobiscum\n et iniquitates nostras cognovimus.\n13\u00a0Peccare et mentiri contra Dominum,\n et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri,\n ut loqueremur calumniam et transgressionem;\n concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.\n14\u00a0Et conversum est retrorsum judicium,\n et justitia longe stetit,\n quia corruit in platea veritas,\n et \u00e6quitas non potuit ingredi.\n15\u00a0Et facta est veritas in oblivionem,\n et qui recessit a malo, pr\u00e6d\u00e6 patuit.\n Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus,\n quia non est judicium.\n16\u00a0Et vidit quia non est vir,\n et aporiatus est, quia non est qui occurrat;\n et salvavit sibi brachium suum,\n et justitia ejus ipsa confirmavit eum.\n17\u00a0Indutus est justitia ut lorica,\n et galea salutis in capite ejus;\n indutus est vestimentis ultionis,\n et opertus est quasi pallio zeli:\n18\u00a0sicut ad vindictam quasi ad retributionem\n indignationis hostibus suis,\n et vicissitudinem inimicis suis;\n insulis vicem reddet.\n19\u00a0Et timebunt qui ab occidente nomen Domini,\n et qui ab ortu solis gloriam ejus,\n cum venerit quasi fluvius violentus\n quem spiritus Domini cogit;\n20\u00a0et venerit Sion redemptor,\n et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob,\n dicit Dominus.\n21\u00a0Hoc f\u0153dus meum cum eis,\n dicit Dominus:\n spiritus meus qui est in te,\n et verba mea qu\u00e6 posui in ore tuo,\n non recedent de ore tuo,\n et de ore seminis tui,\n et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus,\n amodo et usque in sempiternum.]","title":"Vulgate: Isaiah: Isaiah Chapter 59","type":"page"}
